Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

284 prodromus reginae artium – pars ii caput eius affertur in disco. Hoc crudelitati ferculum debebatur, quo insatiata ferculise feritas vesceretur. Intuere, rex acerbissime, tuo spectacula digna convivio. Porrige dexteram, ne quid saevitiae tuae desit, ut inter digitos tuos rivi defluant sacri cruoris. Et quo- niam non exsaturari epulis fames, non restingui poculis potuit inauditae saevitiae sitis, bibe sanguinem scaturientibus adhuc venis exsecti capitis profluentem. Cerne oculos in ipsa morte sceleris tui testes, aversantes conspectum deliciarum. Clauduntur lumina non tam mortis necessitate, quam horrore luxuriae. Os aureum illud exsangue, cuius sententiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc timetur. Lingua tamen, quae solet etiam post mortem officium servare viventis, palpitante licet motu damnabat incestum. Portatur hoc caput ad Herodiadem: laetatur, exsultat, quasi crimen evaserit, quia Iudicem trucidavit. Quid dicitis vos, sanctae feminae? Videtis quid docere, quid f dedocere filias debeatis”478. e “epulis” (AO) f add. “etiam” (AO) Pro pleniori doctrina nota: Quod omnes figurae vehementiores ad Amplificationem valent, praecipue tamen interrogatio, repetitio, conversio, subiectio, complexio, apostrophe, exclamatio, sustentatio, conformatio, idolopaeia, ethopeia, communicatio, distributio, notatio, effictio, ratiocinatio. Ex Adiunctis autem non omnia, nec ordine suo ponenda, sed aliquot interdum cum iudicio prudentiaque seligenda. Caeterum danda esset hic de Affectibus movendis doctrina, sed brevitati studens hoc solum brevibus innuo: Nunquam te citius commoturum animos audientium, [p. 190] quam si contrarium huic rei, quam expugnare vis, opponas, e.g.: Ambitiosum vis ab ambitione revocare, concede prius illi, rem esse praeclarissimam laude, caeloque dignam, honores contemnere, similiaque fortunae figmenta: tum deinde turpitudinem depinges ambitionis et sic facile movebis ambitiosum. Sic ab alio vitio aversurus quempiam, laudabis oppositae virtutis pulchritudinem, splendorem ostentabis praemiumque; su478 Ambrosius, De Virginibus..., l. III: Opera IV, Romae 1582, 358.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==