Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

288 prodromus reginae artium – pars ii tium indigeat, et quam pectoris capacitas ad finem queat submi- nistrare. Quidam, ubi altissime sunt orsi, in medio cursu deficiunt. Caveat, ne uno tono peroret, quod Lectoris, et quidem imperfecti, est; sed periodos inchoabit demisse et claudet; in reliquis rei, quam explicat oratione, rationem habebit, cui tonum vocis accommodabit. Nunquam sinet utramque manum (nisi res aliter postulaverit) quiescere, sed aliqua earum, saepius tamen dextera, gestus formabit, et in magnis universalibusque rebus utraque. Initio tamen exordii, narrationis, confirmationis et aliarum orationis partium, post unum alterumve membrum, se gestibus applicabit. Sesternionem satius in sinu, quam expositum, tenebit clausum; quod si memoria vacillaverit, ne ad eum recurrere vereatur; quem, perlecto quo habuit opus, iterum recondet, si volet. Vultum, [p. 194] gestum, vocem, et quemvis corporis motum, uti iam diximus, dictioni accommodabit. Curandum enim est semper, ut actio respondeat orationi et in ea contentis ita, ut altiora gravioraque vehementius exprimantur. Expedit autem, ut oculos neque comprimat, neque nimis elevet; at moderate visus comitaturus est facientem gestus manum. Finita declamatione, tritum illud: Dixi; quodsi carmen recitaverit, vulgare illud: CECINI, pronunciabit et facta reverentia discedet. 5. Post Actionem: primo Deo Optimo Maximoque gratias maximas persolvat; postea se, quonammodo peroravit, recolligat: in quibus erravit, defecit aut excessit, advertat; errores tamen sibi, Deo virtutes actionis adscribat. Norit demum iudicia aliorum de se explorare, ut si forte melius ipsi dicentis errata notarint, haec possit rescire ac emendare. Invidorum nihilominus in hac parte, et Zoilorum482 et rudium iudicia sunt penitus contemnenda. [sequitur Appendix p. 1] 482 Zoilus “a severe critic of Homer; hence, in gen., any petty critic: Ov.” (CLD).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==