278 prodromus reginae artium – pars ii Hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? O terram illam bea- tam, quae hunc virum exceperit; hanc ingratam, si eiecerit; miseram, si amiserit!”462 a “iis” (COL) b “dixerim” (COL) c “potius, quam” (COL) d add. “minime” (COL) e-e om. (COL) f “Huius” (COL) j. Repugnantia quoque sunt ad amplificandum aptissima. Patet hoc Ciceronis exemplo, pro S.R. Com., n.19: “Quid? Tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? Nonne quotiesa in causa in bhuius nomenb incidisti, toties hunc et virum bonum esse dixisti, et honoris causa appellasti? Quod nemo nisi aut honestissimo, aut amicissimo facere consuevit. Qua in re c ridiculad es visus esse inconstans, qui eundem et laederes, et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres. Eundem tu et honoris causa appellabas, et virum primarium esse dicebas, et socium fraudasse arguebas”463. a “quotiescunque” (COL) b-b “nomen huius” (COL) c add. “mihi” (COL) d “ridicule” (COL) k. Similia serviunt amplificationi, si plura conglobentur. Habes exemplum apud Drexelium, Ieiun. lib. 2, c.2, §1: “Videte mihi hominem, qui vult esse cocus, sed ad ignem stare nequamquam sustinet. Videte mihi molitorem, qui farinae pulveribus inspergi refugit. Et qualis ille coriarius est, qui in madido laborare recusat? qualis nauta, qui aquas et ventos execratur? qualis [p. 184] agricola, qui aestum et gelu non fert? qualis mercator, qui nihil nisi praesente vendit moneta? et quis ille plastes et fictor cerae, qui ut vicinas ferat prunas induci non potest? Eodem prorsus modo, quis ieiunator ille, qui sentire inediam detrectat?”464 12. Dissimilia huc appone. Vernulaeus, in Scoti Pan. hanc amplificationem suppeditat: “Plurimi sunt, qui cum scribunt, 462 Cicero, Or. Pro Milone, cc. 37-38: COL, t. VIII, P. I, 425-426. 463 Idem, Or. Pro Roscio Comoedo, c. 6: COL, t. IV, 166. 464 Drexelius, Aloe amari sed salubris succi Ieiunium, l. II, c. 3, §1: DO, t. II, 251.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==