Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

277 caput x: de amplificatione das Epictetum? servum quondam457. Miraris Demadem? utique piscatorem458. Etiam Lucanum? et hunc quoque lapicidam459. Exhaurire coner oceanum, si exemplorum quaeram in antiquitate finem. Et haec nostra quoque tempora materiam suppeditant Orationi, si vel aulas principum, vel curias rerumpublicarum dictionis perlustrare cursu velim. c add. “semper” (VO) d-d “et obscuritate delitescant” (VO) e “loqua- tur” (VO) f “hic” (VO) g “ representet” (VO) h add. “ipsius” (VO) Sed illud tantum hoc in campo festinantes intueamur et retineamus: non in origine praeclara, non in famosis maiorum imaginibus, non in multitudine titulorum, sed in virtute, in scientia, in anima praecellentibus hisce dotibus ornata consistere nobilitatem”460. Vide Ciceronem, pro lege Manilia, n. 46: “Age vero, illas res”461 etc. i. Contrariis amplificat Cicero, pro Milone, ubi hunc in urbe retinendum esse rogat his verbis: “Nolite, obsecro vos, pati mihi acerbiorem, reditum esse, quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si distrahor ab illisa, per quos restitutus sum? Utinam dii immortales fecissent, (pace tua, patria, dicamb; metuo enim, ne scelerate dicam in te, [p. 183] quod pro Milone dicam pie) ut P. Clodius non modo viveret, sed etiam praetor, consul, dictator esset, antequamc hoc spectaculum viderem. O dii immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum! «Minime, d », inquit. «Immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas». Hiccine vir patriae natus, nusquam, nisi in patria morietur? eaut si forte pro patriae. Cuiusf vos animi monumenta retinebitis: corporis in Italia nullum sepulchrum esse patiemini? 457 Wawrzyniak Fr., s.v. Epiktet z Hierapolis: EK IV, 1031: “wyzwolony z niewolnictwa”. 458 Gallavotti C., s.v. Demade: EI XII, 573: “Fu costretto in gioventù a gravosi servizi”. 459 Non potui invenire ullam confirmationem huius affirmationis. 460 Vernulaeus N., Oratio De Dignitate studiorum humaniorum, in: Orationum Sacrarum Volumen Singulare in Festa Deiparae Virginis et aliquorum Divorum (VO), Coloniae 1639, 6-7. 461 Cicero, Pro lege Manilia, c. 15: COL, t. VI, 135.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==