Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

279 caput x: de amplificatione non calamum, sed stilum esibi stringeree videntur: clamant, pug- nam cient, instant, et quasi prostraverint hostem triumphum agunt. Alii sunt, qui cum rem aliquam controversam rationibus suis tamquam machinis quibusdam admotis, ut sibi videntur, ita pervaserunt, ut dissolvisse et veritatemattigisse videri possint; cae- teros omnes, tamquam caecos et noctuas quasdam despiciunt. Non ita sane divinus hic Scotus, qui etsi subtilissimi sui ingenii ala per ardua quaeque volitaret, submissionis tamen suae nunquam immemor non plus quam oportebat sapuitf”465. e-e “stringere sibi” (VO) f “sapiebat” (VO) Nota plures adhuc locos extrinsecos et intrinsecos ad amplificandum conducere, quos ego hic gratia brevitatis omitto; verum Oratorum diligentissima lectio tibi poterit eos demonstrare. 5. Ornamentis, hoc est figuris quibusdam, non solum decoratur, sed etiam protenditur orationis campus. Ex quibus est: a. Enumeratio, per quam Salvianus, lib. 1 de Provid. benefiia Hebraeis a Deo praestita enumerans, copiosissime dilatat sermonem: “Ingreditur heremum victrix sine bello gens Hebraeorum. Agit iter sine itinere, viatrix sine via, praevio Deo, divino commilitio honorabilis, ductu caelesti potens, sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam nocte, congruens colorum [p. 185] diversitates pro temporum diversitate sumentem, scilicet ut et diei lucem lutea obscuritate distingueret et caliginem noctis flammeo splendore claritatisg irradiareth. Adde huc fontes repente natos, adde medicatas aquas, vel datas, vel immutatas, speciem servantes, naturam relinquentes, adde aperta erumpentibus rivis montium capita, adde scaturientia novis pulverulenta arva torrentibus, adde inlatos itinerantium castris alitum greges, ia Deoi pietate indulgentissima non usibus tantum hominum, sed etiam inlecebris servientesj, datum per quadraginta annos astris cotidie famulantibus cibum, rorantes 465 Vernulaeus N., Panegyricus Aeternae Memoriae et Famae, Ven. P. Fratirs Ioannis Duns Scoti, Lugduni 1623, deinde Varsaviae 1632, f. Br.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==