249 caput ix: de figuris sententiarum nationes ad grave, vehemens et summum dicendi genus spectant, sicuti [p. 156] superiores ad mediocre. Numerantur autem horum schematum 60 hoc ordine alphabetico a me disposita: Abscisio, acclamatio, aversio, brevitas, communicatio, commoratio, concessio, conclusio, conformatio, congeries, correctio, definitio, demonstratio, deprecatio, descriptio, dialogismus, diminutio, dispositio, dissimilium conflictio, distributio, divisio, dubitatio, effictio, ethopaeia, exclamatio, execratio, exemplum, expeditio, expolitio, enumeratio, frequentatio, imago, increpatio, interclusio, interpretatio, interrogatio, licentia, notatio, obiurgatio, obsecratio, obtestatio, occupatio, optatio, percontatio, permissio, personarum ficta inductio, petitio, postulatio, praecisio, praetermissio, ratiocinatio, reiectio, reticentia, sententia, sermocinatio, significatio, similitudo, subiectio, sustentatio, transitio. Tot schemata sententiarum multis ex probatissimis authoribus a me summo labore collecta sunt; quae latius diffundo et exemplis illumino. 2. Abscisio, gr. Aposiopesis, est, cum dictis quibusdam reli- quum, quod coeptum est, relinquitur in audientium iudicio. Virgilius: “Quos ego, sed motos praestat componere fluctus. Post mihi non similli poena commissa luetis”368. Cicero, Phil. 2: “Productus a in concionem a tribuno plebis, cum respondisses, te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. Sed nimis multa de nugis. Ad maiora veniamus”369. a add. “autem” (COL) 3. Acclamatio, gr. Epiphonema, est, cum post narratas, sive comprobatas res, vehementiore affectu quasi obstupefactus ex- clamat Orator. Virgilius: “Tantae molis erat Romanam condere gentem”370. Cicero, pro lege Man., n. 45: [p. 157] “Et quisquam dubitabit, quid virtute profecturus sit, qui tantum auctoritate pro368 Virgilius, Aeneis, l. I, vv. 135 -136: P. Virgilii Maronis Opera, Lipsiae 1844 (VOL), 103. 369 Cicero, Or. Philippica Secunda, c. 31: COL, t. VIII, P. I, 100. 370 Virgilius, Aeneis, l. I, v. 33: VOL., 100.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==