250 prodromus reginae artium – pars ii fecerit? aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit?”371. 4. Aversio, gr. Apostrophe, est, cum aliquam personam vel rem, ad eam conversus Orator alloquitur, omisso, quem coepit, sermone. Cicero, pro Mil.: “Vos b, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque obtestorc, vosque Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales”372. b add. “enim iam” (COL) c “testor” (COL) 5. Brevitas, gr. Bracylogia, est, res ipsis tantummodo necessariis verbis expedita. Vel, cum multa compendii gratia brevissime explicantur. Virgilius totam suam vitam hoc disticho comprehendit: “Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope: cecini pascua, rura, duces”373. 6. Communicatio, gr. Anacaenosis, est, cum Orator alios consulit, aut cum illis deliberat. Cicero, pro Quin. : “Quid agimus, Hortensi? quid de hac conditione dicimus? Possumus aliquando, depositis armis, sine periculo fortunarum, de re pecuniaria disceptare? Possumus ita rem nostram prosequia, ut hominis propinqui caput incolume esse patiamur? Possumus petitoris personam capere, accusatoris deponere?”374. a “persequi”(COL) 7. Commoratio, gr. Epimone, est, cum in eodem loco firmissimo, quo tota res continetur, immoramur diutius et in eundem locum redimus saepius, quod est boni Oratoris proprium. Cicero, pro S.R. Amer.: “In minimis rebus, qui mandatum neglexeritb, turpissimo iudicio condemnetur necesse est; in re tanta, cum is, cui [p. 158] fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt, atque 371 Cicero, Or. Pro lege Manilia, c. 15: COL, t. VI, 134-135. 372 Idem, Or. Pro Milone, c. 31: COL, t. VIII, P. I, 415. 373 Cf. Rostagni A., s.v. Virgilio: EI XXXV, 429: “Sulla tomba [di Virgilio] sorse il modesto e pur significativo epitafio: «Mantua me genuit,...»”. 374 Cicero, Or. Pro Quintio, c. 14: COL, t.. IV, 29-30.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==