248 prodromus reginae artium – pars ii Cicero, Phil. 4: “Maiores nostric primum universam Italiam devicerunt, deinde Carthaginem excideruntd, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentes, in ditionem huius imperii redegerunt”364. Differt a priore, quantum nomen a verbo differt. c “vestri” (COL) d “exsciderunt” (COL) 23. Compar, gr. Isocolon, est, quod habet in se membra, vel incisa orationis, quae fere pari ex numero syllabarum constant. Cicero, Phil. 5: “Recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia: non est verbis rogandus, cogendus est armis”365. 24. Contrapositum, gr. Antitheton, est, cum contrariis contrariae dictiones opponuntur. Cicero, pro S.R. Amer.: “Quose dedi potabas, defendi intelligis; quos tradituros sperabas, vides iudicare”366. e “quem” (COL) 25. Commutatio, gr. Analysis, est, cum una sententia nascitur ex altera sibi contraria. Cicero: “Innocens si accusatus sit, absolvi potest; nocens nisi accusatus fuerit, condemnari non potest. Utilius est autem absolvi innocentem, quam nocentem causam non dicere”367. Sed haec aut ad sententiarum schemata meo iudicio reicienda est, aut fere a Contraposito parum distabit, si hic locabitur; id tamen sapientioribus relinquo definiendum. CAPUT IX De Figuris Sententiarum 1. Figura Sententiarum est, quae non in verbis, sed in ipsis rebus, quandam habet dignitatem: maxime vero huiusmodi Exor364 Idem, Or. Philippica Quarta, c. 5: COL, t. VIII, P. II, 152. 365 Idem, Or. Philippica Quinta, c. 10: COL, t. VIII, P. II, 169. 366 Idem, Or. Pro Roscio Amerino, c. 22: COL, t. IV, 100-101. 367 Cicero, Or. Pro Sex. Roscio Amerino, c. 20, §56: COT, vol. II, P. I, 40.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==