Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

247 caput viii: de figuris verborum ro pro S. R. Amer.: “Quoniam fidem magistri agnovistisa , cognoscite nunc discipuli aequitatem”360. a “cognostis” (COL) Differentia inter hoc membrum et illud de quo capite sexto, est colligenda ex definitione et usu utriusque. 20. Annominatio, gr. Paronomasia, est, cum paululum immutata verba, atque deflexa in Oratione ponuntur. Cicero, Phil. 3: “En, cur magister eius, ex oratore arator factus”361 sit. Fit quattuor modis: a. Detractione. Cicero: “Maluerunt de suo more decedere, quam de tuis moribus non dicere”. b. Adiectione. Cicero [In C. Verrem Actio Secunda (LCL), l. I, c. 1, §2]: “Ut ad audendum proiectus, itab ad audiendum paratus”. b “sic” (LCL) c. Mutatione unius vel alterius literae. Cicero: “Terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris ornatus”362. Poeta Christianus ad Bibonem: Littera Graeca tibi multo se miscuit usu: Arbitraris idem vivere, quod bibere. d. Translatione. Quidam de effigie super lectum posita: “Quam mirare super duro pendere grabato, Hoc colo Mariam, nocte dieque loco”. 21. Similiter cadens, gr. Homaeoptoton, est, cum similibus syllabis casus terminantur. Cicero, Phil. 2: “Nihil est profecto, quod apossit daria bellum gerenti: erit fortasse b, quod concedi possit roganti”363. Vitandus tamen frequens est quasi continenter iunctorum casuum concursus. a-a “dari possit” (COT) b add. “aliquid” (COT) 22. Similiter desinens, gr. Homaeoteleuton, est, [p. 155] cum verba parem habent exitum. 360 Cicero, Or. Pro Roscio Amerino, c. 41: COL, t. IV, 131-132. 361 Idem, Or. Philippica Tertia, c. 9: COL, t. VIII, P. II, 134. 362 Idem, Pro Sexto Roscio Amerino, c. 40, §117: LCL, Cicero VI, 226. 363 Cicero, Or. Philippica Quinta, c. 1, §3: COT, vol. II, P. II, 509.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==