Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

244 prodromus reginae artium – pars ii 8. Traductio, gr. Polyptote, est, cum idem nomen, aut verbum saepius in clausula ponitur, mutatis tamen d genere vel numero, in nomine; modo, tempore, persona vel numero, in verbo. Cicero: “Semper aliqui acquirendie sunt, quos diligamus, et a quibus diligamur. Caritate enim, benevolentiaque sublata, omnis f e vita sublata iucunditas”349. d add. “casu,” (II ed.) e “anquirendi” (COL) f add. “est” (COL) Nota: Multorum sententia illa etiam verba ad traductionem [p. 152] pertinere, quae duplicem habent significationem, atque diversarum sunt partium, vel certe diversi casus extat utrumque, ut: Quid facies tibi cum facies sit turpis? adorna cor; solique stude corde placere Deo. Cicero [Ad Herennium IV, 14, §21]: “Cumg eam rem tam studiose curas, quamh multas tibi dabit curasi”. Item: “Festuca festuca pellitur”. Haec tamen a quibusdam iunguntur Annominationi. g “cur” (LCL) h “quae” (LCL) i add.“?” (LCL) 9. Incrementum, gr. Auxesis, est, cum ab infimo ad summum gradatim pervenit oratio. Cicero: “Nec intelligitj satis esse viris fortibus didicisse; quam sit k pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum, tyrannum occidere?”350. j “intelligis” (COT) k add. “re” (COT) 10. Gradatio, gr. Clymax, est, cum de verbo in verbum, quasi quibusdam gradibus fit ascensus, ita, ut semper proximum repetatur. Cicero: “Si debuisset, Sexte, petisses statim; si non statim, paulo apost quidema; si non paulo postb , at aliquando”351. a-a “quidem post” (COL) b om. (COL) 349 Idem, Laelius sive De Amicitia, c. 27: COL, t. XVI, P. I, 552-553. 350 Idem, Or. Philippica Secunda, c. 46, §117: COT, vol. II, P. II, 490. 351 Cicero, Or. Pro Quintio, c. 12: COL, t. IV, 27.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==