Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

243 caput viii: de figuris verborum Eleganter hac figura usus est praeclarus Scriptor345 Iobi [s] textum [p. 151] explicans hunc in modum: “Iobus [s], veluti aberrans via sollicite indagat: «Sapientia c ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae?»[Iob 28, 12]. Proinde si dicat: Quaesivi eam in choreis, inter tripudia, et non inveni; quae- sivi eam in triclinio, ad epulas et pocula, et nec vestigium illius inveni; quaesivi eam in conclavi ad abacum et chartulas lusorias, et minime inveni; quaesivi eam in cellis vinariis, ad plenos vini Dominici, Opiniani cados, et non inveni; quaesivi eam in aulis et regum turribus, sed nec illic invenire potui; quaesivi eam in cubiculis, ubi ad speculum iudicem tota hora comitur caput, et quaesitam in inveni; quaesivi eam etiam in curiis inter Senatorum subsellia, sed heu! neque hic quidem sublimiorem illam Sapientiam inveni. Quo tandem eundum? «Nescit homo pretium eius»[ibid., 13]”. c add. “vero” (BSV) 7. Conduplicatio, gr. Anadiplosis, est, cum unum idemque verbum vel immediate, vel aliquo alio aut parenthesi intercedente, vel etiam integro membro interposito, geminatur. [Cicero]: “Retinete, retinete hominem d, iudices; parcite et conservate”346. Idem: “Grave est hoc crimen in Verrem, grave, me agente: te accusante e”347. d add. “in civitate” (COT) e add.“nullum” (COT) Idem: “Bona, (ame miseruma! consumptis enim lachrymis, tamen infixus animo haeret dolor,) bona, inquam, Cn. Pompei b cacerbissimae vocic subiecta praeconis”348. a-a “miserumme” (COT) b add.“Magni,” (COT) c-c “voci acerbissimae” (COT) 345 Non potui identificare hunc “ praeclarum Scriptorem”. 346 Cicero, Oratio In Verrem Actio Secunda, l. II, c. 31, §76: COT, vol. II, P. I, 167. 347 Idem, In Q. Caecilium Divinatio, c. 10, §32: COT, , vol. II, P. I, 82. 348 Idem, Or. Philippica Secunda, c. 26, §64: COT, vol. II, P. II, 474.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==