245 caput viii: de figuris verborum 11. Congregatio, gr. Synonymia, est cum verba idem significantia in unum locum congeruntur. Cicero: “Abiit, excessit, erupit, evasit”352. Nota: non verba solum, sed etiam sensus idem facientes coacervari. Cicero: “Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt”353. 12. Multicopula, gr. Polysyntheton, est schema coniunctionibus abundans cum ornamento, Poetis frequentissimum. [Cicero]: “Quid ergo est, quod et reus is sitc, cui et pecunia levissima et existimatio sanctissima d semper; et iudex e is, quem f non minus bene de nobis existimare, quam secundum nos iudicare velimus; etg advocatio hest eah, quam propter eximium splendorem, ut iudicem unum vereri debeamus?i”354 c “est” (II ed.; COL) d add. “fuit” (COL) e add. “est” (COL) f add. “nos” (COL) g om. (COL) h-h “ea est” (COL) i “debeamus.” (COL) Virgilius: “Tectumque, laremque, armaque, [p. 153] Amyclae- umque canem, Cressamque pharetram”355. Nota: Vitiorum quibusdam videri hoc schema, cum revera ornamento sit, si commode et necessario fiat. 13. Epitheton est, commoda alicuius adiectivi ad substantivum nomen appositio. Cicero: “Vereor, a ne turpe sit, pro fortissimo viro dicere incipientem timere”356. a add. “iudices,” (COL) 14. Privatio, gr. Ecclypsis, est, in qua subtractum verbum aliquod ex caeteris intelligitur. Cicero: “Ego, si Tyro ad me, cogito in Tusculanum”. Duo hic desunt: venerit et proficisci. A frequenti tamen ecclypsi cave. 352 Cicero, In L. Catilinam Secunda, §1: LCL, Cicero X, 68. 353 Idem, Orationis in L. Pisonem Fragmenta, A, 3: Cicéron, Discours contre Pison, [ed. P. Grimal], Paris 1966, 88. Cf. Lexicon zu den Reden des Cicero, Jena 1882, III, 78, s.v. Perturbatio. 354 Cicero, Or. Pro Q. R. Comaedo, c. 5: COL, t. IV, 164. 355 Virgilius, Georgicon III, 344-345: VOL, 74. 356 Cicero, Or. Pro Milone, c. 1: COL, t. VIII, P. I, 369.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==