240 prodromus reginae artium – pars ii In periphrasi tyrones maxime decet exerceri; maturioribus ea maturo cum iudicio utendum. 13. Hyperbaton, Lat. transgressio, tropus est, qui cum decore et dignitate ordinem transvertit. Duplex istius species: a. Perversio, cum id, quod debuit antecedere, ornatus gratia sequenti verbo immediate postponitur, ut: mecum, nobiscum, qui cum, qua de, etc. Cicero: “Ego tecum tamquam mecum loquor”. b. Transiectio, cum nomen aut verbum, sine quo sensus perfectus haberi non potest, in finem incisi vel periodi transfertur. Cicero: “Plurima in foro caede facta”. Idem [Tuscul. XXVII, 66]: “Animorum nulla in terris origo inveniri potest”. Vide exemplum elegans sub schinotene; cum sale tamen hoc tropo utere, ne sensum confundas et periodos inepte, quod multi solent, concludas. Cum enim putant eleganter a se voces transponi, gravitatem orationi detrahunt et claritatem. 14. Hyperbole, Lat. superlatio, est, cuius virtus ex adverso per augendi vel minuendi. Cicero Antonii nequitiam, aut potius infamem prodigalitatem sic auget: “Quae Charybdis tam vorax? Charybdim dico? quae si fuit, afuit animal unuma; Oceanus medius fidius vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus in locis positas, tam cito absorbere potuisse”337. a-a “animal unum fuit” (MOL) Minuit Muretus nasum Pauli cuiusdam hoc distycho: “Quam quae per radios volitant corpuscula solis, Maiorem nasum vix, puto, Paulus habet”338. Quae de fontibus tropi huius dicta sunt, vide Regina Artium, l.3, c. 2.3. [p. 149] 337 Cicero, Or. Philippica Secunda, c. 27, §66-67: LCL , Cicero XV, 128. 338 Muretus, M. Ant., Iuvenilia, In Pauli nasum: MOL, t. I, 712.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==