241 caput viii: de figuris verborum CAPUT VIII De Figuris Verborum [1]. FIGURA, est quaedam conformatio orationis remota a communi et primum se offerente sermone. Differt a Tropo, quod hic in translatis tantum verbis, illa simul in propriis ac translatis consistat. Duplices sunt Figurae: aliae in verbis; aliae in sententiis. Quas inter haec est differentia: quia Verborum Figurae tolluntur mutatis verbis; Sententiarum vero permanent, quocumque demum verbo Orator utatur. Atque de his sequenti capite, de Verborum praesenti agemus. 2. Figura Verborum est, quae ex certis conficitur dictionibus, quibus sublatis ipsa quoque tollitur, ut: Peccatum hominem divina gratia spoliat: peccatum animae lethum infert: peccatum caeli postes obserat: peccatum denique ad stygium baratrum peccatorem trahit, qua pondere suo, qua malitia. Haec dictio, Peccatum, in singulis membris ac incisis ab initio posita, constituit Figuram. Repetitionem dictam, quod si tantum semel initio membri primi collocata fuerit, et ex reliquis sublata, nulla amplius erit figura, quia sublato verbo, tollitur figura, quam constituit verbum. 3. Figurae verborum sunt triplices: a. Quae fiunt per Adiectionem sunt novem: Repetitio, conversio, complexio, conduplicatio, traductio, incrementum, gradatio, congregatio, multicopula; quibus ego adecimum epithetona adicio, quamvis non ignorem hoc a quibusdam inter Tropos poni, et Antonomasiae adnumerari. b. Quae per Detractionem fiunt sex sunt: Ecclypsis, dissolutio, adiunctio, disiunctio, articulus, membrum. a-a rectius in II ed.: “decimam, nempe Epitheton” c. Per [p. 150] similitudinem totidem: Annominatio, similiter cadens, similiter desinens, compar, contrapositum, commutatio. Omnes hoc ordine cum exemplis subicio. 4. Repetitio, gr. Anaphora, est, cum eodem verbo continenter inchoantur incisa, vel membra, vel etiam iustae periodi. Cicero: “Quid agisa , T. Actib? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius literis conscriptas in iudicium afferasc:
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==