239 caput vii: de tertia elocutionis virtute: dignitate Species Ironiae sunt quinque: a. Sarcasmus, qui est plena odio hostilis irrisio, vel iocus cum amaritudine. Virgilius: “En, agros ena, quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens”333. a “et” (VOL) b. Asteismus, Lat. urbanitas rustica simplicitate carens. Virgilius: “Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi”334. c. Mycterismus, simulata quidem, sed non latens irrisio, quod Persius vocat, “naso suspendere adunco”; et in gestu magis haec, quam verbis apparet fitque, cum naso suspenso aliquid fastidimus. d. Diasyrmus, Lat. elevatio, quando ludentes ea, quae ab adversario dicuntur, dissolvimus. Cicero: “Tu caves, ne tui consultores; ille, ne urbes, aut castra capiantur”335. e. Charientismus, fit, cum dura mollibus verbis mitigamus. Terentius: “Bona verba quaeso”. Dicitur Latinis faceta cavillatio. Tropus hic apud dissolutos in aulis praesertim laxioribus frequentissimus, at apud modestiae et charitatis amantes rarior, nisi gratia boni piique leporis adhibeatur. 12. Periphrasis, Latinis circuitio, est, cum pluribus verbis id, quod uno aut paucioribus dici poterat, explicatur. Cicero haec tria verba: “Privatus dives insolescit”, sic amplificat: “Singularis homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix facile sese regionibus officii magnis in fortunis et copiis continet”. Hic Tropus apud Poetas latior. Ovidius haec b: “multa mala pertuli”, non minus eleganter, [p. 148] quam fuse exponit: “Quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas; Mollia quot Martis gramina campus habet: b add. “verba” (II ed.) Tot mala pertulimus”336. 333 Virgilius, Aeneis, XII, 359s: VOL, 388. Vide supra, no. 167. 334 Virgilius, Ecloga III, 90: VOL, 9. Cf. Anon., s.v. Bavio, Marco: DEI, II, 143: “Poetastro latino che, con Mevio, fu nemico di Virgilio e di Orazio. Mori in Cappadocia nel 35 a.C.”. 335 Cicero, Or. Pro L. Murena, c. 10: COL, t. VII, 135. 336 Ovidius, Tristium, l. V, c. 1, §30: Opera, Oxonii 1951, p.n.n.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==