237 caput vii: de tertia elocutionis virtute: dignitate h. Proprium pro appellativo, ut: “Croesus”320, pro divite; “Irus”321, pro paupere; “Euclio”322, pro avaro; “Sardanapalus”323, pro delicato. Tropus hic usitatissimus et amplificat orationem et ornat. 7. Onomatopaeia, Latinis fictio nominis, est, cum aliquod novum nomen effingitur, quo ipsam rem significatam volumus imitari. Sic dicimus lupum ululare, ovem balare, tubam taratantarare. Sed cum magno iudicio hoc genere utendum, raro nimirum et commode. 8. Catachresis, Latinis abusio est, cum verbo simili et propinquo, pro certo et proprio abutimur; si licentius, ait Cicero, non tamen impudenter. Sic: grandis oratio, pro longa; minutus animus, pro parvo dicitur. Virgilius: “Instar [p. 146] montis equum divina, Palladis arte aedificant”324. Triplex est Catachresis: a. Soluta, quae ferme fit necessitatis causa. b. Ligata, qua poetae citra necessitatem utuntur. c. Singularis, cum singulari consilio pro re aliqua usurpantur, quae sunt ei proxima. Differt a translatione,quod sit illa audacior et licentior; haec rarior. 9. Metalepsis, Latinis transumptio, est, quae ex alio in aliud velut viammonstrat. Rarissimus hic et maxime improprius, ut: “Post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas?”325. 10. Allegoria, Latinis inversio, est, quae aliud verbis, aliud sensu ostendit, ac interdum contrarium, ut: “Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt”326, i.e. Cessate, iam satis cantatum est. Triplex est: [a]. Pura, (cuius usus rarior apud oratores) cum tota oratio, hoc est periodus, allegorice exponitur. Cicero a: “Hoc miror b que- rorque, quendamc hominem ita alterum pessumdare verbis velle, 320 Croesus – “a king of Lydia, famous for his wealth”; “a rich man” (CLD). 321 Irus “the name of a beggar in Ithaca”; appell. “a poor man” (CLD). 322 Cf. S. Papczynski, Inspectio Cordis, P. II: ed. FHM 9, p. 252, no. 31. 323 Vide supra, P. I, no. 23. 324 Virgilius, Aeneis, l. II, vv. 15-16: VOL, 123. 325 Virgilius, Ecloga I, 70: VOL, 3. 326 Idem, ibid., III, 110: VOL, 10.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==