234 prodromus reginae artium – pars ii Sed quoniam de his omnibus prolixior [p. 144] tractatus est, ideo hic tantummodo de Tropis agam, reliquis capitibus de figuris acturus. 2. Tropus est, verbi vel sermonis a propria significatione ad impropriam cum virtute translatio. Haec definitio inclusam habet divisionem Troporum, qui sunt duplices: In uno verbo septem: metaphora, synecdoche, metonymia, antonomasia, onomatopaeia, catachresis, metalepsis; – In sermone, sive Oratione cinque: allegoria, ironia, periphrasis, hyperbaton, hyperbole. Deducitur Tropus a graeco trepo, quod significat muto seu verto. Unde latine dicendus est mutatio seu versio. Inventus autem Tropus necessitatis gratia, retentus causa delectationis, et usurpatur iam maxime dignitatis ergo ac ornamenti. 3. Metaphora, Latinis translatio, est, cum verbum propter similitudinem a propria significatione ad impropriam transfertur. Cicero: “Maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo, sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti”310. Quadruplex est Translatio: a. Ab animatis ad animata, ut cum dicimus hominem latrare, quod proprium est canum. b. Ab inanimatis ad inanimata, ut: Virtutis luce nihil clarius est. c. Ab animatis ad inanimata. Cicero: “Quis erat sensus armorum tuorum?”311 d. Ab inanimatis ad animata. Cicero [Pro Publio Quinctio, c. 2, §7]: “Homines florentissimi nostrae civitatis”. Aliquando Metaphora geminatur. Sic Virgilius [Aeneis, l. IX, 773]: “ferrum armare veneno” dixit. Sed huius Tropi usu sit moderatus, ne obscuretur Oratio. 4. Synecdoche, Lat. Intellectio, est, cum pro uno ponitur aliud. 310 Cicero, In Vatinium, c. 15: COL, t. VIII, P. I, 143. 311 Idem, Pro Q. Ligario, §9: LCL, Cicero XIV, 466.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==