Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

233 caput vii: de tertia elocutionis virtute: dignitate ipse ad meam utilitatem [p. 143] semper cum Graecis Latina coniunxi, neque id in philosopia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate”309. 12. Nota 1. Periodorum proprie dictarum usum esse in historia praecipue, et genere tam deliberativo quam exornativo. Nota 2. Schinoteni, periodicae circumductioni, pneumati- caeque locum dari in rebus magnis, tam tristibus quam laetis, et cum plura simul argumenta congeruntur, aut cum tacitae aliorum obiectiones solvuntur. Nota 3. Pneuma et tasim adhibendas esse in congerie, quando totum dividitur in partes, quando omnes res gestae alicuius, omnia crimina scelerati, omnia consilia amicorum vel prudentis viri, aut divina beneficia humano generi collata, vel similia quae- dam enumerantur. Nota 4. Suam cuique naturam in adhibendis periodis esse spectandam: qui enim firmam vocem et robusta latera habet, prolixioribus; qui vero his destituitur, brevioribus periodis utatur necesse est. Nota 5. Periodos varie amplificari solere ac posse, quod capite decimo monstratur; attamen ex omnibus modis is praestantissimus est, et exercitio tyronum accommodatissimus, cum hae per adiuncta: Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando, dilatantur: cuius rei habes praxes in Regina Artium et Oratore Scholastico. CAPUT VII De tertia Elocutionis Virtute: Dignitate, quae consistit in Tropis 1. Tertia Virtus Elocutionis est Dignitas Eloquentiae tam in Tropis, quam in Figuris utriusque generis (licet in periodis etiam illi locum demus) posita. 309 Idem, De officiis ad Marcum filium, l. I, c. 1, Torino 1870, 9.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==