Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

232 prodromus reginae artium – pars ii Cicero, pro Milone: “Quid opus g tortore? Quid quaeris? Occideritne? Occidit. Iure, an iniuria? Nihil ad tortorem”306. g add. “est” (COL) Idem: “Est in imperio terror: patientur. Est in adventu sumptus; ferent. Imperabitur aliquid muneris; non recusabunt”307. 10. Pneuma est, Orationis compositio, quae multa colah et commata complectens, ad spiritum usque Oratoris et laterum sufficientiam extenditur. Habet duas partes: Dianiam, sive intentum, quod longius est, ac medium sensum comprehendit; et Epilogum, qui brevior ac reliquum sensum perficit. h N.B. correctores: “colum” est idem ac “colon” Cicero: “Quare, quis tandemme reprehendat, aut quis mihi iure suscenseat, si, quantum caeteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporisa, quantum alii tribuunt intempestivisb conviviis; quantum denique aleae, quantum pilae, tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumpseroc”308. a “temporum” (COL) b “tempestivis” (COL) c “sumpsero?” (COL) Vide huius orationis initium, et Milonianae, tali periodo absolutum. 11. Tasis, est longissima Periodi impropriae forma, quae sola prolixitate a pneumate differt, quoniam spiritum dicentis excedit ac defatigat. Latinis extensio nominatur, nam et prothesim et apodosim mirae longitudinis habet. Cicero: “Quanquam te, M[arce] fili, annum iam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae propter summam et doctoris auctoritatem, et urbis; quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis: tamen, ut 306 Idem, Or. Pro Milone, c. 21: COL, t. VIII, P. I, 399. 307 Idem, De lege agraria, Or. II, §46: LCL, No. 240: Cicero VI, 418. 308 Cicero, Oratio Pro Archia Poeta, c. 6: COL, t. VII, 330.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==