Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

229 caput vi: de periodis Cicero: “Miseros interdum cives, optime de re publica meritos! in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur, sed etiam nefarias suspicantur”295. In his exemplis ultimum membrum prioribus est brevius, at in sequentibus primum, ut: Tanta est nostra caecitas, ut nolimus donare proximis offensas, licet nobis a Deo velimus donari. Seneca: “Admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, [.....] cum omne momentum mors prioris habitus sit”296. 6. Tetracolos est, cui perficiendae quatuor membra necesaria sunt, quapropter apud Latinos quadrimembris dicta est. In hac potissimum duobus prothesibus apodosis bina respondet. Petrus Damianus: “Quisquis carnalis illecebrae ignibus aestuat, et sacris assistere misteriis non formidat; sicut nunc aestuantis luxuriae flamma decoquitur, ita postmodum gehennae incendiis consumetur”297. Cicero: “Nam, cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est, ut eam complecti oratione non possim: tum in [p. 140] studiis vest- ris tanta animorum declarata est voluntas, ut non solum calamitatem mihi detraxisse, sed etiam dignitatem auxisse videamini”298. Idem elegantissima quadrimembri exorsus est orationem pro Cae- cina: “Si quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque a iudiciis impudentia valeret: non minus b in causa cederet A. Caecina Sex. Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae”299. Sequitur quoque ibidem similis periodus. a add. “in” (COL) b add. “nunc” (COL) 7. Schinotenes (prima ex periodis impropriis) est colon prolixum, quasi in modum longi funis extensum, unde et nomen habet. Fit haec dupliciter: 295 Idem, ibid., c. 23: COL, t. VIII, P. I, 402. 296 Seneca, Epistolae ad Lucillum, l. VI, ep. 58, §23: Opera, vol. III, Lipsiae 1898, 171. 297 Non inveni hunc textum in scriptis Petri Damiani, secundum indicem. 298 Cicero, Ad Quirites post reditum, c. 2: COL, t. VIII, P. III, 34. 299 Idem, Or. Pro A. Caecina, c. 1: COL, t. VI, 41.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==