230 prodromus reginae artium – pars ii a. Traiectione verbi, et alterius, pluriumque membrorum interiectione. Curtius de Alexandro: “Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit; illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem; in captivosc clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis tolerantiamd, haud tolerabili vini cupiditate foedavit”300. Cicero: “Est autem hic, de quo loquor, non philosophia solum, sed etiam eliteris quode fere caeteros Epicureos negligere dicunt, perpolitus”301. c “captivis” (CAL) d “temperantiam” (CAL) e-e “ceteris studiis, quae” (LCL) b. Cum unicum colon brevissimis incisis distinctum protenditur. Cicero: “Tu continentiam, tu industriam, tu animum in rempub- licam, tu virtutem, tu innocentiam, a tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas?”302. a add. “tu fidem,” (COL) Nota: Schinotenem debere esse unimembrem actu, multimembrem potestate. 8. Periodus pneumatica est, quae constat membris longioribus et prolixis adeo, ut usque ad notabile respirium dicentis protrahatur, eo, quod membra eius schinotenicam longitudinem imitentur. Cicero, ad pont.: “Quid? homini [p. 141] teterrimo, crudelissimo, fallacissimo, omnium scelerum libidinumque maculis notatissimo, L. Pisoni, nonne nominatim populos liberos, multis senatus-consultis, etiam recenti socerib lege c liberatos, vinctos et conscrictos tradidisti? Nonne, cum ab eo merces dbeneficii tuid pretiumque e meo sanguine tibi esset persolutum, tamen aerarium cum eo partitus es?”303. 300 Curtius, De rebus Alexandri Magni Historia (CAL), l. V, c. 7, 237-238. 301 Cicero, In Pisonem, c. 29, §70: LCL, Cicero XIV, 222. 302 Cicero, Pro Cn. Plancio, c. 4: COL, t. VII, 358. 303 Idem, Oratio De domo sua ad Pontifices, c. 9, §23: LCL, No. 158: Cicero [12]: The Speeches, London-Cambridge 1965, 160.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==