228 prodromus reginae artium – pars ii Tricolos est, quam tria membra constituunt, quocirca Latinis Trimembris dicitur. Elegantissima est, cum scilicet uni prothesi bina respondet apodosis, ut: Non in cassum pretiosum tempus gemmeusque sudor acquirendis scientiis impenditur: cum earum sectatores et vulgum antecellunt, et temporaneis aeternisque prae- miis locupletantur . Cicero: “Res vero publica quanquam erat exterminata mecum, tamen observabaturd ante oculos extermina- torise sui, et ab istius inflammato atque ignitof furore iam tum gme sequeg repetebat”292. d “obversabatur” (LCL) e “extinctoris” (LCL) f “indomito” (LCL) g-g “se meque” (LCL) Vel cum binis prothesibus una respondet apodosis, ut: Qui- cunque proprii honoris et aestimationis nullam curam ex com- posito gerit et omnia caduca fluxaque bona mundi laeto animo despicit, eum nunquam affligi ac ne mutari quidem existimo. Cicero: “Cum eos, qui inh conventu virorum bonorum [p. 139] verba de salute mea fecerant, adesse iussisti, eorumque advocationem, manibus, ferro, lapidibus dispulistii : tum profecto ostendisti, vim tibi maxime displicere!”293. h om. (COL) i “discussisti” (COL) Haec periodus dicitur Isopleuros, cum omnia fere membra paria sunt numero syllabarum, ut: Quisquis optimum Numen amaverit eique fidelis esse voluerit, omnino omne peccatum vitabit. Cicero: ”Adde ascitiam pransi, poti, oscitantis ducis; qui cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit”294. Dicitur Isoscelis, cum primum vel ultimummembrum aliis duo- bus aequalitate syllabarum non respondet, ut: Frequens Passionis Christi meditatio non solum nostram mentem a peccatis purgat, sed etiam contra adversa firmat. 292 Idem, De domo sua ad Pontifices, c. 55, §141: LCL, No. 158, 302. 293 Cicero, Or. Pro domo sua ad Pontifices, c. 21: COL, t. VIII, P. III, 80. 294 Idem, Pro Milone, c. 21: COL, t. VIII, P. I, 399.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==