Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

227 caput vi: de periodis Cicero: “Negant intueri lucem afas essea ei, qui a se hominem occisum esse fateatur”286. a-a “esse fas” (COL) Haec periodus duplicem formam habet: a. Dicitur Isocolos, cum utrumque membrum fere est aequale numero syllabarum, ut: Quo quis fuerit celsior honoris fastigio, eo venustius niteat virtutum ornamento. Cicero: “Nulla est enim tanta vis btantaque copiab, quae non ferro c debilitari frangique possit”287. Idem: “Quare, in qua urbe imperatores [p. 138] prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati iudices a Musarum honore et d poetarum salute abhorrere”288. b-b om. (OT) c add. “et viribus” (OT) d add. “a“ (COL) b. Anisos dicta cum notabiliter unum membrum altero minus est, ut: Sobrietas homines maxime decorat; contra ebrietatis detestabilis et maxime infanda est turpitudo. Cicero: “Nihil enim est opere aut manu factum, quod aliquando non conficiat et consumat vetustas”289. Porro hanc periodum rhetores iterum dividunt in Macrocolon: cum posterius membrum priore longius est. Cicero: “Non enim ille deprecatione rediit; sed in dissensua civium, exercitu se armis- que vindicavitb290”; et in Mikronc, cuius prius posteriori membro longitudine syllabarum praefertur. Cicero: “Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc Poetae nomen, quod nulla unquam barbaria violavit”291. a “discessu”(COL) b “revocavit” (II ed.; COL) c in textu erronee: “Miuron” 286 Idem, Pro Milone, c. 3:COL, t. VIII, P. I, 373. 287 Idem, Pro Marcello, c. 3, § 8: OT, 227. 288 Idem, Pro Archia Poeta, c. 11, § 27: OT, 207. 289 Cicero, Pro M. Marcello, c. 4: COL, t. VIII, P. III, 189. 290 Idem, Ad Quirites post Reditum, c. 3: COL, t. VIII, P. III, 35. 291 Idem, Pro Archia Poeta, c. 8, §19: OT, 204.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==