226 prodromus reginae artium – pars ii Alterum est simplex, quod sine commate profertur. Seneca: “Maximum remedium birae estb mora”283. b-b “est irae” (SPO) Differt membrum ab inciso numero syllabarum: quia supra viginti syllabas ascendit, supra decem vero descendit nunquam. Membratim ibi dicit orator, ubi caesim. Cicero pro Milone: [p. 137] “Polluerat stupro sanctissimas religiones; senatus gravissima decreta perfregerat; pecunia se palam a iudicibus redemerat; vexarat in tribunatu senatum; omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat; me patria expulerat; bona diripuerat; domum incenderat; liberos, coniugem meam vexaverat; Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, magis- tratuum privatorumque caedes effeceratc; domum mei fratris incenderat; vastarat Etruriam; multos sedibus ac fortunis eiecerat. Instabat, urgebat”284. Adverte hic incisa membris permixta. c “fecerat” (COL) 2. Periodi propriae dictae sunt quattuor praeter suas divisiones: monocolos, dicolos, tricolos, tetracolos. Impropriae sunt quinque: schinotenes, periodus pneumatica, periodica circumductio, pneuma, tasis. 3. Monocolos sive unimembris est, quae uno tantum membro constat, ut: Nunquam viri docti nomen, qui cum literis virtutem non coniunxerit, assequetur. Cicero: “Quod quidem meum consilium minime obscurum fuit”285. Differt a membro simplici flexu verborum et traiectione. 4. Dicolos est, quae ex duobus membris componitur. Unde Latine bimembris appellatur, ut: Tanto faciliori negotio etiam summa vitia eradicantur, quanto aliquis fuerit hac in re constantior. 283 Seneca, l. II: De ira, c. 1: Opera omnia, Antverpiae 1652 (SPO), 34. 284 Cicero, Pro Milone, c. 32: COL, t. VIII, P. I, 417. 285 Cicero, Pro Marcello, c. 5, §15: Opere, ed. Tentori (OT), 231.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==