225 caput vi: de periodis CAPUT VI De Periodis 1. Periodus, est coagmentatio ex incisis et membris confecta, absolvens perfectum sensum. Incisum, gr.comma, est pars orationis brevissima sensum aliquem exhibens. Ita quidam. Mihi vero Incisum, est pars aliqua periodi. Extenditur hoc ad decem syllabas. Senaca: “Quae gloria est capere multum!” Reducitur etiam ad unam, ut: Fac, nisi cogi velis. Aliquando Incisum perfectum sensum implet. Seneca: “Tota rerum natura umbra est”. Item: Nos quoque floruimus. Aliquando membri vicem in componenda periodo subit. Cicero: “Est vero fortunatus ille, cuius ex salute non minor poe- ne ad omnes, quam ad illumb ventura sit, laetitia pervenerit”280. b “ipsum” (LCL) Haec periodus est actu bimembris, licet primam eius partem incisum loco membri occupet. Caesim dicit orator in arguendo potissimum, refellendo, certando cum adversariis. Cicero, pro Planc.: “Magnae sunt in te opes: late patet gratia: multi a cupidi tui, multi fautores laudis tuae, multi huic invident”281. a add. “amici, multi”(COT) Membrum, gr. Colon, est sententiae comprehensio inciso longior; quod sic dicitur, quia est pars integri, divulsa ab eo. Seneca: “Magna pars est profectus velle proficere”. Alterum ex duobus incisis, aut pluribus componitur. Cicero: “Certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant”282. 280 Cicero, Pro M. Marcello, §4: LCL , Cicero XIV, 424. 281 Cicero, Or. Pro Cn. Plancio, c. 23, §55: COT, vol. II, P. II, 174. 282 Cicero, Oratio Pro M. Marcello, c. 2: Opere, ed. T. Tentori, Napoli 1914 (OT), 226.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==