223 caput v: de secunda elocutionis virtute: compositione Observandum ultimo in ordine est, ne quae sunt priora tempore posterius reponantur. Sic beneficium Creationis Redemptionem, haec vero beneficium Vocationis praecedit. Tum, ut quaedam orationis partes concinne locentur. Venustius enim e.g. [p. 134279] adiectivum substantivo praeponitur: quae tamen omnia facilius oratorum lectione quam praeceptis percipiuntur. 4. Numerus est quaedam pedum artificiosa, voluptatis aurium gratia comparata, adaptatio. Pedes oratorii hi sunt in usu: Spondaeus, qui constat ex duabus longis, ut: recte. Iambus, prima brevi, secunda longa, ut: chalybs. Pyrrhychius ex duabus brevibus, ut: male. Choreus prima longa, secunda brevi, ut: fortis. Dactylus ex longa, et duabus brevibus, ut: aethera. Anapaestus ex duabus brevibus et longa, ut: liquidas. Tribrachis ex tribus brevibus, ut: legere. Molossus ex tribus longis, ut: felices. Creticus ex longa, brevi, et longa, ut: floridi. Amphybrachis ex brevi, longa, et brevi, ut: sedetis. Bacchius ex brevi et duabus longis, ut: cadentes. Antibacchius ex duabus longis et brevi, ut: ignotus. Poeon constat: 1. ex choreo et pyrrhychio, ut: flebilibus. 2. ex iambo et pyrrhychio, ut: recepimus. 3. ex pyrrhychio et choreo, ut: redamamus. 4. ex pyrrhychio et iambo, ut: agilitas. Epitritus: 1. ex iambo et spondaeo, ut: vagabundi. 2. ex choreo et spondaeo, ut: cogitantes. 3. ex spondaeo et iambo, ut: festivitas. 4. ex spondaeo et choreo, ut: psallebamus. Ionicus maior ex spondaeo et pyrrhychio, ut: facundia. 279 Per inadvertentiam omissus est numerus paginae: 133.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==