222 prodromus reginae artium – pars ii CAPUT V De secunda Elocutionis Virtute: Compositione 1. Secunda Virtus Elocutionis est, Compositio, [p. 132] quae in tres partes, nimirum: iuncturam, ordinem et numerum, dividitur. 2. Iunctura est, apta verborum collocatio, qua fit, ut leniter in animos audientium influat oratio. In hac vero parte elaborandum est oratori, ut iisdem vocalibus nec finiat, nec inchoet immediate verbum, ut: Animo optimo omnes erant. Idem curet in syllabis, ut: Regere reges possunt alios, ipsi debent a Deo regi. Det etiam operam, ut crebrae vocales non concurrant, quibus hiulca redditur oratio, ut: Incipio a Deo comnia operac. c-c “omnes actiones”(II ed.) Similiter concursum earundem consonantium, quae faciunt orationem asperam, fugiat, ut: Rex Xerxes Xenocrati xenium obtulit. Haec tamen si aliquando committantur a nobis, vel per alios commissa legantur, scrupulose non sunt apprehendenda. Error enim rarus non solet esse gravis. 3. Ordo est, per quem ea, quae natura, vel dignitate, nobiliora sunt, priore loco ponuntur, viliora posteriore, vilissima postremo locantur. Ita Deus est natura nobilior angelis, angeli hominibus, homines belluis, hae caeteris inanimatis. Ita dignitate Romanus Pontifex superat Imperatorem, hic reges, isti alios ordinis inferioris. Reperitur etiam tum ordo, cum ad augendam sententiam a fortia infirmioribus subiciuntur. Cicero, Phil. 2: “Tu, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate”278 etc. a add. “et maiorem vim exprimendam” (II ed.) Hic assurgit vehementer oratio propter ordinatam positionem verborum. 278 Cicero, Or. Philippica Secunda, c. 25: COL, t. VIII, P. II, 91.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==