Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

219 caput iv: de prima elocutionis virtute: elegantia pronunciandam; quorum alterum ex Syntaxi, alterum ex Prosodia discimus. 4. Plane dicimus (ut Author idem loco citato docet) cum utimur “verbis usitatis, ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volumuse: sine ambiguo verbo aut sermone; non minusf longa continuatione verborum; non valde productis iis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur; fnon confusis personis, non perturbato ordine,f non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus. e “nimis” (COL) f-f ordine exstat post: “temporibus” (COL) Quid ultrag? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe videatur; cum difficilius intelligatur, quid patronus velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret”272. Addo ad hanc lucem orationis pertinere, ut commata, membra, punctaque suo loco exprimantur; ut propositio recte confirmetur, nec ab ea quidquam recedatur. g“multa” (COL) Quod Crassus vehementius admiratus exclamat: “In quo igitur homines exhorrescunt? quem stupefacti dicentem intuentur? in quo exclamant? quem Deum, ut ita dicam, inter homines putant? aQui explicate, qui distinctea, qui abundanter, qui illuminate bet verbis et rebusb dicitc”273. a-a “Qui distincte, qui explicate” (COL) b-b “et rebus et verbis” (COL) c “dicunt” (COL) 5. Apte dicere, est convenientem rebus personisque sermonem adaptare. Quod ut assequatur Orator, considerandum est primo: utrum humilis, mediocris, vel sublimis sit res, quae efferenda est dictione, [p. 130] ut ita rei naturae etiam character dicendi accommodetur. 272 Idem, ibid., c. 13: COL, t. II, 262-263. 273 Idem, ibid., 264. Notandum est quod textus in hoc capite e De Oratore desumpti, non indicantur nec in II-da nec in IV-ta editione uti allegationes.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==