Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

218 prodromus reginae artium – pars ii CAPUT IV De prima Elocutionis Virtute: Elegantia 1. ELOCUTIO, est idoneorum verborum, numerorum, ac sententiarum ad Inventionem accommodatio. Sine hac talis est Oratio, qualis imago delineata solummodo, et non coloribus etiam umbrisque necessariis illustrata. Quod ergo sunt colores in imagine, hoc virtutes elocutionis in Oratione; quas tres numeramus: elegantiam, compositionem, dignitatem. 2. PRIMA VIRTUS ELOCUTIONIS Elegantia consistit in his quatuor: ut nimirum, Latine, plane, apte et ornate dicamus; quae breviter explico. 3. Latine ut dicamus (inquit Crassus apud Tullium, de Orat., l. 2, n. 40) “non solum videndum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat: et ea sic et casibus, et temporibus, et genere, et numero conservemusa , ut ne quid perturbatum, ac discrepans, aut praeposterum sit; sed etiam lingua, et spiritus, et vocis tonus est ipse moderandus. Nolo exprimi literas putidius, nolo observarib negligentius; nolo verba exiliter exanimatac exire, nolo inflata, et quasi anhelata gravius. Nam de voce nondum ea dico, quae sunt Actionis; sed hoc, quod mihi cum sermone quasi coniunctum videtur. Sunt enim certa vitia, quae nemo est, quin effugere cupiat: mollis vox, ut muliebris, etd quasi extra modum absona atque absurda: est autem vitium, quod nonnulli de industria consectantur; rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum sermo retinere videatur”271. a “conseramus” (COL; in nota: “Sic correxi vulg. «conservemus»”) b “obscurari” (COL) c “animata” (COL; nota: “vulg. male: «exanimata»”) d “aut” (COL) d “volemus” (COL) Ex hac Tulli per Crassum pronunciata sententia, [p. 129] culte dicere cupienti, colligo: vitanda esse verba nova, barbara, vulgaria, obsoleta, poetica, peregrina in quovis idiomate, inusitata, agrestia; constructionem elegantiorem faciendam, iuxta accentus 271 Cicero, De Oratore, l. III, c. 11: COL, t. II, 259-260.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==