Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

217 caput iii: de dispositione tissima, venustissima, probabilissimaque occupent; in medium minus robusta ac vera congeruntur. Initium quippe ac terminus confirmationis ab audientibus maxime observantur. Non inficior, posse aliquas orationes sine confirmatione institui, sed huius loco discursum aliquem, vel simplicem rei expositionem esse substituendam. 17. Peroratio est, extrema pars Orationis, in qua victor triumphat Orator, affectibus, motibus, commiseratione, furore, lachrymis, vehementioribus figuris, tanquam fulminibus. Decem fere modis haec tractatur: a. Deprecatione: cui praesertim in dubiis eventibus locus est. b. Indignatione, commiseratione, et enumeratione, meritorum etc. c. Per cohorationem. d. Per apostrophen ad Superos. e. Excusatione suae in dicendo prolixitatis. f. Laude rei, de qua dictum est. g. Repetitione brevi dictorum sive argumentorum, quae Recapitulatio vocatur. h. Dicto alicuius, aut sententia. i. Gratiarum actione. j. Ab insperato: cum nimirum longior Oratio sperabatur, et interim ultra opinionem concluditur. Ornamenta perorationis sunt: Exclamatio, interrogatio, repetitio, subiectio, praeteritio, incisa, membra, et omnes figurae ad motum ciendum facientes. Nota: non omnes has quavis in Oratione partes adhibendas esse: nam Propositio quandoque, vel omitti, vel exordio solet adiungi. Refutationi, cum Narratione rarus patet campus: Exordium cum Peroratione apud Areopagitas270 omnino prohibebantur, ne earum motibus iustitiae rigor emolliretur. [p. 128] 270 Areopagita, vel Areopagites iudex in Areopago [vicus Athenarum]. Solon primum constituit Areopagitas. Cf. Cicero, De officiis, l. I, c. 22 (CLL).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==