216 prodromus reginae artium – pars ii c. Increpatione, ubi crimen aliquod maxime alienum vel ipsa iudicum sententia, aut certe falsa opinio cum indignatione reicitur. d. Compensatione, cum vel par vel maior res sive ratio affertur. e. Deductione, et fallacia, qua Auditor a re nobis contraria deducitur, quando pollicemur de eo, quod nobis obiectum est, nos alio loco dicturos et ita sensim elabimur. f. Communis confutandi [p. 126] modus est, si negentur, quae falsa sunt. Iustus autem patiensque homo omnia silentio confutat. 7. Usitatissime quaevis res confutatur rationibus ex fontibus argumentorum desumptis, quod fecit Cicero, Pro Milone. Ultimo hic Nota: Confutationi potissime ante narrationem et confirmationem locum esse, quamvis extraordinarie his partibus alicubi postposita inveniantur. 15. Narratio, est rerum gestarum, vel quasi gestarum expositio. Per res gestas vera, per quasi gestas verisimilis intelligitur. Duplex est Narrationis genus: Primum, in quod totius causae argumenta congeruntur, estque quasi sedes totius confirmationis. Alterum, quo gratia digressionis utimur ex occasione. Virtutes Narrationis praecipue sunt tres: perspicuitas, brevitas, probabilitas; adde quartam: suavitatem. Nam rem clare debitoque ordine referre; a verbis, circumstantiis, historiis impertinentibus et superfluis abstinere, falsitatem omnem vitare; suavi, delectabili, blandoque sermone orator in expositione debet uti. Ornamenta Narrationis sunt: hypotyposis, enallage, suspensio, exclamatio, communicatio, increpatio, infinitivi crebri, praesens loco praeteriti tempus; quorum aliqua explicatius infra suo loco proponentur. 16. Confirmatio, est illa pars orationis, in qua propositionem suam sive causam, firmis, invictis, veris, aut saltem probabilibus argumentis orator corroborat. Duplex est iuxta qualitatem propositionis: Simplex, in qua una tantum simplicis propositionis materia confirmatur. Composita, quae in duas, aut plures partes, iuxta divisionem propositionis dividitur; quarum singulae separatim probantur. Argumenta in confirmatione ex fontibus inventionis [p. 127] desumpta hoc ordine collocanda, ut principium et finem for-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==