Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

220 prodromus reginae artium – pars ii Character autem dicendi est triplex: a. Summus, qui etiam sublimis, grandis, magnificus, dicitur; est ampla magnificaque in rebus magnis verborum et sententiarum forma, vehementioribus figuris et tropis illustrioribus exornata: cuius Usus est, cum de rebus excelsis, nempe Deo, Sanctis, coelo, homine, virtute, Republica et similibus agimus. Officium hic praecipuum est, movere. b. Infimus, qui aliter gracilis, tenuis, etc. vocatur; est humilis verborum et sententiarum forma, a communi et vulgari sermone parum distincta, verbis vulgo usitatis, figuris et tropis obviis ac paucis vestita: cuius Usus praecipuus in controversiis, epistolis et artibus tradendis. Officium hic proprium est, docere. c. Mediocris, quem temperatum quoque, floridum, aequabilem, etc. appellamus; et est florida in rebus mediocribus verborum et sententiarum forma, ex utroque superiori charactere aliquid participans, figuris et tropis suavioribus adornata: cuius Usus in laudibus, panegyricis, voctoriis triumphisque celebrandis, et in omnibus generis exornativi orationibus et in iis, quae ad solam cum delectatione cognitionem spectant. Officium hic proprium erit, delectare. – Considerandum secundo, quis, apud quos, quo tempore dicat, ut his omnibus circumstantiis gestum, motum, verba et affectus accommodet, immo totam orationem decorumque attendat. Qua in re (ut quidam ait) posse, quid deceat facere, artis et naturae est; scire quid, quandoque deceat, prudentiae. 6. Ornate dicimus, cummodum loquendi venustiorem [p. 131] adhibemus. Haec vero praesertim ornatam reddunt orationem: a. Superlativi. Cicero: “aError magis est credulitasa, quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime irrepit”274. a-a “Credulitas enim error est magis” (LCL) b. Comparativi. Cicero: Nullum theatrum virtuti conscientia maius est. 274 Cicero, Ad Familiares X, Ep. 23, §1: LCL, Cicero VIII, vol.II, 366.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==