214 prodromus reginae artium – pars ii enim Tullius: “Dociles auditores habere poterimus, si summam causae breviter exponamusa”266. a “exponemus” (COL) Brevitas dilucida apparere debet in Exordio; ne scilicet longitudine admirationem et taedium pariat, obscuritatem vero si nimis arctum fuerit, afferat: magis tamen longitudo vitanda [p. 124] est, quae non secus orationisb defaedat, atque caput improportionatum hominis formam. Optimum ergo fuerit exordium, si breve clarumque c; si benevolum, attentum, docilemque reddat auditorem. b “orationem” (II ed.) c add. “fuerit” (II ed.) Porro Formae exordiendimultiplices ame partiminventae, partim collectae sunt. Imprimis enim Exordia fieri solent per quam- cumque argumentationem: maxime per syllogismum, enthymema, collectionem. Tum ex abrupto: a deprecatione, ab increpatione, expostulatione, emphasi: a conquestione, commiseratione, repentino motu laetitiae, divisione: ab exclamatione, adiunctis, hieroglyphico, apophtegmate, aenigmate, exemplo, effato insigni, ex abundanti: a quaestione aliqua, contrario, similitudine, dissimilitudine, conseutudine, fictione, iudicio, sententia, notatione, dicto alicuius aut facto; ab antiquitate, opinione, occasione seu eventu, invocatione, occupatione, admiratione: a connexione, simplici rei expositione, vel consilii: ex visceribus causae; a proverbiis, symbolis, comparatione, laude, timore, novitate rei: et denique ab his- toria, oratoris officio, apologo, parabola, et similibus. Quis alias plures exordiendi formas hic desideret? praxes vero qui earum desiderat, ipsius Reginae adeat librum secundum. 13. Propositio, est pars orationis, qua orator informat Auditorem, quid et qualiter sit dicturus. Cicero, Pro Caecina: “Ego vobis hodiernaa die causam profecto afferamb, ne diutius de controversia nostra, ac de communi iure dubitetis”267. a “hodierno” (COL) b “auferam” (COL) 266 Cicero, Ad Herenium, l. I, c. 5: COL, t.I, 15. 267 Cicero, Oratio Pro A. Caecina, c. 4: COL, t. VI, 46.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==