213 caput iii: de dispositione dominatur; qui domesticae tranquillitatis turbatores existunt, qui nisi cum similibus esse possunt. Nota: In hac argumentatione, propositionem esse id, quod orator vult probare; rationem id, quo propositio probatur; huius rationem id, quo propositionis ratio confirmatur; expolitionem id, quo illustratur rationis prioris confirmatio per exempla plerumque vel similitudines; tandem complexio est, in qua omnes priores collectionis partes compendiose comprehenduntur et propositio infertur. 11. Istis octo argumentationis formis expositis [p. 123] inventae rationes ab oratore ad confirmandam causam sunt applicandae; sed ipsa Oratio (quae est earum rerum, quas mente conceperis, clara, docta et artificiosa, per externum sermonem expositio atque explicatio) generaliter in sex partes dividitur, quae sunt: Exordium, Propositio, Confutatio, Narratio, Confirmatio, Peroratio; quanquam particularium orationum alia methodus est. 12. Exordium, est initium orationis, in quo animus Auditoris ad audiendum disponitur: quod fit, cum attentos, dociles et benevolos Auditores clara brevitate constituimus. Hae namque sunt virtutes Exordii: attentio, benevolentiae conciliatio, docilitas, brevitas, at perspicua. Attentio, Trapezuntio docente265, paratur: si demonstres eam rem, de qua sermo instituitur, aut magnam, aut novam esse; aut ad Religionem, rempublicam, eos ipsos, qui audiunt, vel quos caros habemus, vel ad viros illustres spectare: si eius utilitas, ac iudicatio aperietur: ac demum rogandi sunt Auditores, ut attente audiant. Benevolentia, tum a personis audientium, oratoris aut alterius cuiusquam de quo sermo est, tum ab ipsa causa sive quaestione, quae tractatur, conciliari solet; sed magis utramque, et attentionem et benevolentiam, dicentis auctoritas, eruditio, fama, probitas et eloquentia comparat. Docilitas fit expositione materiae, de qua sit dicturus orator, sive manifestatione scopi, ad quem tendit intentio dicentis. Ita 265 Non potui identificare hunc magistrum artis rhetoricae.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==