Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

212 prodromus reginae artium – pars ii Cicero, Pro Deiotaro: “En crimen, en causa: cur Regem fugitivus, Dominum servus accusata”262. Hic talis latet syllogismus: “Sine causa non debet servus Dominum accusare. Hic medicus est Deiotari servus. Ergo etc.”263. a “accuset”(COB) Curtius, lib. I, c. 5: “Fortunam b pressis manibus tene: lubrica est, nec invita teneri [p. 122] potest”264. Hinc evolvo Enthymema: Fortuna clubrica: ergoc. b add. “tuam” (CAL) c-c “lubrica est. Ergo pressis manibus tenenda” (II ed.) 10. Collectio, est absolutissima argumentatio, quinque partibus constans: propositione, ratione, rationis confirmatione, expolitione, complexione. Huius est eiusmodi Praxis IV Iracundi homines omnino mihi bonorum consortio indigni videntur esse, ex eoque propemodum amovendi sunt. Nam communem pacem assiduo turbare non desistunt; qua cum nihil utilius, tum iucundius nihil sub coelo reperiri potest. Etenim cum sint ipsimet inquietissimi, tales quoque alios videre cupiunt, partim ne solis animi furor adscribatur, partim ne gaudio suo priventur, quod ex sui similibus concipiunt. Quippe uti illi, qui rarissime solvuntur in risum, non libenti oculo ridentes intuentur; tristes vero laetis nisi coacti accedunt, et silentii amantes procacem garrulamque turbam devitant: ita hi furiosi pacificos non amant, et parium consuetudine oblectantur. Amovendi sunt igitur ex coetu illo, in quo unio, pax et amor viget, homines illi, quibuscumque effrenis iracundiae impetus 262 Cicero, Or. Pro Deiotaro: COB, 597. 263 In II editione hic syllogismus praeceditur his verbis: “Ex hoc Epicheremate doctissimus Cyprianus hunc Syllogismum eruit”. 264 Curtius, De rebus Alexandri M. Historia (CAL), l. VII, c. 8, 392.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==