211 caput iii: de dispositione Ata si quid contingat Mardonio cladis, [p. 121] id nullius erit momenti, Graecique vincendo non vicerint, servo tuo interempto. Tu vero Athenis incensis (cuius rei gratia expeditionem sumpsisti) reverteris”259. a om. (HHF) b add. “viri amplissimi,” (MOL) 8. Sorites, est argumentatio, quae multas rationes, gradatim et acervatim involvit. Cicero, Tusc. 5: “Omne bomum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et praeseferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod autem laudabile, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum”260. Ad Ciceronis imitationem Muretus quoque hac argumentatione commendationem humaniorum litterarum contexit, vol.I, or. 2: “Magna omnino vis, magnumque momentum positum est in literis, b ad conservandas, bonisque comnibus cumulandasc civitates. Nam cum felicitas publica, ad quam d omnia referenda sunt, e singulorum e felicitate constet: singulorum autem felicitas in excolenda fet exercendaf virtute praecipuag h sit; et ad perfectam virtutem consequendam, necessariam quandam praecursionem adhibeant literae: illud profecto consequitur, ut, nisi in qua literarum cultura vigeat, florere absolute civitas nulla possit”261. c-c “cumulandas omnibus” (MOL) d add. “humana” (MOL) e add. “civium” (MOL) f-f “exercendaque” (MOL) g “praecipue” (MOL) h add. “sita” (MOL) Nota: Cavendum esse in Sorite, ne in transversione aliquid illegitimi committatur, sed omnes rationes certae debent esse atque probabiles. 9. Epicherema, est breviter comprehensa ratiocinatio, cuius omnes partes in unum conferuntur. 259 Herodotus, Historiae, l. VIII, Francofurti 1620 (HHF), 533. 260 Cicero, Tusculanae Quaestiones ad M. Brutum, l. V: Opera, Basileae 1687 (COB), 1156. 261 Muretus, M. Antonius, Oratio II: De Laudibus Literarum: Opera omnia, Lugduni 1789 (MOL), t. I, 18.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==