Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

210 prodromus reginae artium – pars ii d add. “tum,” (COL) e add. “Publio” (COL) f-f “tribus suis” (COL) g “Pompeia” (COL) h “ipsius” (II ed.; COL) i-i “omnibus rebus ornatis” (COL) j add. “non modo” (COL) k om. (COL) Certe igitur, ignoratio futurorum malorum utilior est, quam scientia. 7. Dilemma, est argumentationis forma in duas partes seu rationes divisa; quarum utraque plane sic ferit adversarium, ut utram partem concesseris, reprehendaris. Hinc, cum quasi duobus cornibus, propositionibus suis armatum sit Dilemma, cornutus etiam Syllogismus nuncupatur. Seneca: “Aut potentior te, aut imbecillior laesit. Si imbecillior, parce illi; si potentior, tibi”257. En et altera Praxis III Arthemisia suadet Xerxi, ut Mardonio in Graecia ad vexandos Graecos relicto, ipse redeat in Persiam258. Herodotus, lib. 8. “Arduum, a, Rex, me dicentem b optima, cprosperorum consiliac dare: tamen exd statu praesentium rerum mihi videtur esse faciendum, ut tu ipse domum remees: Mardonium vero hic relinquas cum iis, quos vult, si modo velit ipsee, atque recipiat se ista facturum. Nam sive ea, quae ait se velle, subegerit et haec ei ex animi sententia succedant, tua res, Domine, agitur: quia id tui servi effecerint. Sive Mardonio contra opinionem suam contingat, non magna sane calamitas erit, salvo et te et rerum domesticarum statu. Etenim, si incolumis es et domus tua, profecto Graeci saepenumero pro seipsis multa certamina cursitabunt. a add. “inquit” (HHF) b add. “tibi” (HHF) c-c “prosperum consilium” (HHF) d om. (HHF) e “ille” (II ed.; HHF) 257 Seneca , De ira, l. III, c. 5, in fine: Opera, Antverpiae 1652, 44. 258 Cf. Costanzi V., s.v. Artemisia: EI IV, 671: “[...] contribuì con cinque navi alla spedizione di Serse contro la Grecia nel 480 a.C. [...] Dopo la battaglia di Salamina, ella sconsigliò Serse di marciare contro il Peloponneso, e lo esortò a tornarsene in patria, lasciando Mardonio in Grecia”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==