Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

209 caput iii: de dispositione 6. Exemplum, est argumentatio, in qua unum ex altero deducitur, ac colligitur, propter mutuam quandam similitudinem atque consensum, qui in utroque reperitur, e.g.: Tam in subiugandis, quam in gubernandis provinciis, singulari clementia utendum est principi. Hac si Alexander ille Macedo praeditus non fuisset, profecto maximam orbis partem Macedonico regno non adiecisset; neque tot nationum diversarum moribus et legibus populos in officio et obsequio continuisset. Alterum huius argumentationis exemplum habes apud Tullium l. I. de divinatione sic tractatum: “Nihil a est profectob futurum, quod potest aliqua procuratione accidere, ne fiat. Atque c ne utilem quidem arbitror esse nobis futurarum rerum scientiam. a add. “autem” (COL) b “pro certo” (COL) c add. “ego” (COL) Quae enim vita fuisset Priamo, si ab adolescentia scisset, quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora videamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in consolatione nostra collegimus. Quid igitur? Ut omittamus superiores; Marcone Crasso, putas, utile fuisse, d cum maximis opibus fortunisque florebat, scire, sibi, interfecto e filio, exercituque deleto, trans Euphraten cum ignominia et dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium censes, fsuis tribusf consulatibus, tribus triumphis, maximarum rerum gloria, laetaturus fuisse, si scisset, se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso exercitu; post mortem vero ea consecutura, quae sine lachrimis non possumus dicere? Quid vero Caesarem putamus? si divinasset fore, ut in eo senatu, quem [p. 120] maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeianag, ante ipsumh Pompei simulachrum, tot centurionibus suis inspectantibus, a nobilissimis civibus, partim etiam a se irebus omnibus ornatisi, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus j amicorum nullusk, sed ne servorum quidem quisquam accederet; quo cruciatu animi vitam acturum fuisse?”256 256 Cicero, De Divinatione, l. II, cc. 8-9: COL, t. XV, 570-571.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==