206 prodromus reginae artium – pars ii Divini amoris flamma arsisset nemo, nisi consumens omnia Ignis frigido in decembre stipulas inter Bethlemitici stabuli excitatus totam peccati hiemem fugasset. Aeterna mors universos morabatura mortales, si hac, quam solenissimo cultu celebramus, Luce communis usuram lucis mortis tenebrarum Triumphator non accepisset. Quis illud taceat? Populum continuis obvallatum tenebris quasi post Aegyptiam noctem Lucem vidisse; cui? sibi exortam. Tanta vero est Lucis istius claritas, tanta est, ut omnem hominem venientem in hunc mundum, illuminet248. Scilicet, lucente hoc nobis exorto Sole, quantamvis, etsi lethiferam, nebularum caliginem discuti necesse est. Alia nempe istius est, alia creati solis natura, quem densae quandoque nubes operiunt; huius lucem ne Cimmeriae quidem peccatorum tenebrae249 sustinent; protinus, ubi affulserit, dissipantur. a “praestolebatur” (II ed.) Sed pacem etiam, optimum caeli donum, sperare nos caelites iubent; qui nascente pacis Principe canunt: In terra pacem esse hominibus bonae voluntatis250. Sane tametsi nobis alia bona Christi Natalis non attulisset, maximum istud, M.D. Parens, et pulcherrimum bonum fuerit, quod poscimus omnes. Adeo vero hoc amplum est, ut si quando, profecto hodie verius cecinisset noster [p. 117] Sarmaticus vates: “Pace subsultant iuga, pace rident Tetricae rupes”251. Denique, ne hunc ortum aeterni Solis faecundum esse dubitemus, Vineae Engaddi252 strictissima hieme floruerunt: ne laetitia eundem carere putemus, tempestive praedixit illam sacer Vates: “Laetabuntur”, aiebat, “coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut avictores exultanta capta praeda, quando dividunt spolia” [Is 9, 3]. a-a “exultant victores” (BSV) 248 Cf. Io 1, 9. 249 Cimmerius, derivatur a verbo Cimmerii “popolo della favola..., in un paese avvolto costantemente nelle tenebre e nella nebbia” (CDLI). 250 Cf. Lc 2, 14. 251 Sarbievius, M. Casimirus, Lyrica, l. I, Ode I: Lyricorum Libri IV, Lutetiae Parisiorum 1647, 8. 252 Cf. Cant 1, 13/14: “Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==