Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

205 caput iii: de dispositione 4. Enthymema communiter definitur, Imperfectus [p. 115] Syl- logismus, ex una propositione, quae Antecedens, et conclusione, quae Consequens dicitur constitutus. Ex. gr. Castitas virtus est, ergo exercenda. Hic ad perfectum syllogismum deest Maior propositio haec: Omnis virtus est exercenda. Nota 1. Posse hanc Argumentationem fieri tripartitam: quando Antecedentis vel Consequentis una aut plures probationes afferuntur. Nota 2. Tam in perfecto quam in imperfecto syllogismo permisceri propositionum ordinem ad arbitriumOratoris. Licet enim quandoque, immo venustum est, ut assumptione vel conclusione ratiocinatio inchoetur; quod passim rhetores docent, et oratores solent observare. Quodsi aliqua pars seu propositio syllogismi clara fuerit, eam rationibus haud opus est probare; immo quandoque clarae propositiones reticendae sunt. Ut autem non praeceptis solum sed etiam exemplis doceam, oratorie tractati Enthymematis praxim subicio, nempe Oratiunculam, qua Filius Parenti Natalem Servatoris nostri gratulatur. ENTHYMEMA ORATORIUM Quantis affluat bonis Natalis aeterni Solis Lux, M[agnifice?] D[omine?] Parens, non facile quivis exprimat. Divitias illius, lae- titiam, felicitatem, nec Tullius ipse Latinae facundiae parens digna oratione praedicarit. Universa totius universi emolumenta atque bona vincunt ea, quae increato oriente Sole omnes terras, dicam potius omnes homines cumularunt. Inops erat egentissimusque noster orbis caelestium donorum, donec in eo Caelestis Rex appareret. Incredibilis terrarum sola premebat siccitas, antequam rorantia sidera, an potius nubes, tot [p. 116] expetitam divorum Patrum votis Pluviam demisissent. Una Christi natalis dies anteactorum saeculorum sterilitatem compensavit. “Parvulus enim”, ut sacri Vatis ore loquar, “natus est nobis” [Is 9, 6] is, a cuius ortu, nisi melius dixero, occasu, nostrum omnium splendor salusque pendet. Nihil nobis profuisset nasci, nisi hodierna die nasceretur Homo Deus natales nostros suo nobilitaturus.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==