Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

204 prodromus reginae artium – pars ii piam est? atque cum clara aeternaque habetur, claritatem nobis [p. 114] infinitam parit et immortalitatem. Iam vero Castitatem inter reliquas virtutes non aliter quam solem inter omnia sidera principatum tenere, nemo iustissimus rerum arbiter non iudicabit. Quid enim potest mortales Superis immortalibus magis commendare, quam castae mentis integritas? quid angelicis mentibusa pares, aut certe superiores reddere, quam in fragili vitro, corpore dico humano, pretiosissimum ac pulcherrimum virginitatis lilium optime custoditum, minime corruptum? quid denique fragrantiorem odorem terra caeloque spargere, hoc flore virgineo, ut rarissimo, ita nobilissimo, venustissimo, prae- stantissimo? a “spiritibus” (II ed.) 3. Quodsi Virtutem, eam esse animi vim dicimus, quae corpori moderatur, quae affectus accipit cognoscitque, et quo iusserit recta intentio, perducit ac dirigit, in eo perseverans habitum animae optimum comparat quidem, denique Deo perfruitur; haec omnia Castitati quis non attribuatb? quis eam corporis moderatricem non agnoscatc? quis tandem d Deo frui neget? quoniam ipsa divina pagina testante, mundi cordis mortales Deum videbunt246. b “adscribat” (II ed.) c “nominet” (II ed.) d add. “illam” (II ed.) Castimoniam itaque ab omnibus amari et coli, castimoniam singulari diligentia custodiri, a atque inviolatam semper convenit retineri. Praesertim vero illi Castimoniae studio sedulam ut dent operam necesse est, qui propius ad Numen purissimum per voluntariam b fidei professionem accesserunt. His illud Hieronymianum continuo animo volvendum atque meditandum est: “Quacunque virtute polleas, quibuscunque operibus niteas, si cingulo Castitatis careas, omnia per terram trahis”247. a add. “maxima sub custodia servari” (II ed.) b add. “orthodoxae” (II ed.) 246 Cf. Mt 5, 8. 247 Non inveni hunc textum in operibus Hieronymi, secundum indicem gene- ralem verborum in PL.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==