Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

203 caput iii: de dispositione 2. Syllogismus est, oratio ex ipsa re aliquid probabile eliciens, quod expositum et per se cognitum, sua se vi et ratione confirmet. Brevius: syllogismus est argumentationis forma, ex duabus propositionibus aliquid tertium concludens. Apud Dialecticos presse, ab Oratoribus fuse tractatur. Habet autem tres, quatuor [p. 113] aliquando, aut quinque partes, atque tunc ratiocinationis quinque- partitae nomen sortitur; quam Cicero vocat perfectissimam. E.g. Si quis vellet suadere: Castitati esse studendum: sumere posset hanc rationem ex genere: quia Castitas est virtus. Hinc ad speciem argumentum ducens inventionem suam tripartito syllogismo sic disponeret. MAIOR: Omni virtuti est studendum. MINOR: Castitas est virtus. CONCLUSIO: Ergo Castitati est studendum. Ex hoc Dialectico brevi syllogismo formo longiorem Oratorium, additis probationibus maioris et minoris propositionum. SYLLOGISMUS ORATORIUS DE CASTITATE Qui unicuique virtuti assiduam diligentissimamque operam recuset navare, eum ego non solum hominum vilissimorum abiectissimo gregi, sed etiam ipsis animantibus ac belluis, ratione sagacique intellectu destitutis, iure merito opinor esse postponendum: siquidem ea sola de causa homo rectae rationis atque consilii particeps esse dignoscitur, cum velis, ut aiunt, remisque ad studium virtutis contendit. Nam qua ratione brutum esse animal dicimus, quod solum ea, quae sensibus arrident et blandiuntur, appetat: hac e diverso perfectum illum esse hominem statuimus, qui non nisi honestis oblectatur, nec aliquid, quod aliquam saltem speciem virtutis non praeseferat, amplecti cupit: cum, teste Aristotele sapientissimo, “per virtutes homines bene instituti compositique evadunt”245. Quid, quod non solum homines aspectu iudicioque probatissimos, at quodammodo deos, virtus nos efficit, quae divinum quid245 Cf. Aristoteles, Ethica Nicomachea, ed. Ramsauer, Lipsia 1878, l. II, c. 6. In hac editione Latina hoc dictum diversis verbis exprimitur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==