202 prodromus reginae artium – pars ii salvam”244. In maledicum. Iurasti sacro te doemona fonte negare: An non periurus, cum maledicis, eris? 22. Tertius Inventionis Fons est, quem nec definitionibus illustro, utpote nostro aevo usitatissimum. Continet in se: Adagia, sententias, auctoritates, apophtegmata, exempla, hieroglyphica, emblemata, symbola, stemmata, oracula [p. 112], fabulas, apologos, sacras literas, variam eruditionem, multaque alia, si quae ad illustrandam, vel ornandam faciunt orationem; de quibus prolixe in ipsa Regina Artium, lib. I, c. ultimo actum est. ADMONITIO Hic iam concludo Inventionem primam Rhetorices partem, monendo Tyrones Eloquentiae, ne putent, omnibus his locis qua- vis in oratione opus esse; verum sciant, pro temporis et aliarum circumstantiarum ratione, adhibito summo delectu, hunc vel illum usurpandum, et ad summum quatuor hinc rationes ad aliquid probandum vel improbandum (una quandoque ratio principalis sufficiat) sumendas, et per argumentationes, prout sequenti capite docetur, et in praxi infra monstratur, disponendas. CAPUT III De Dispositione 1. Dispositio est rerum inventarum in ordinem distributio. Hoc enim est alterum Oratoris opus, ut ubi aptas ad propositum dicendi scopum tangendum rationes repererit, eas sciat dirigere certa via Argumentationum. Argumentationis vero (quae est Argumenti per orationem explicatio) potissimae sunt species octo: syllogismus, enthymema, inductio, exemplum, dilemma, sorites, epicherema, collectio. 244 Cicero, Oratio In L. Pisonem, c. 3: COL, t. VIII, P. I, 299-300.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==