207 caput iii: de dispositione Quis hoc maius gaudium Divino in Natali exigat? quis vehementiorem laetitiam aeterni Solis in ortu desideret? Sed ne plura verba quam tempus aut res ipsa postulat, faciam me quoque hodierno die miris, fateor, laetitiis gestire; partim quod immensorum fructuum humanum in genus ex Divinae Sobolis Natali promanantium particeps existam, partim quod felicissima incolumitate et inexplicanda felicitate perfruenti Dominationi Vestrae eiusdem Natalis redeuntem lucem gratuler; gratulor, inquam, affectu intimo et ut felicior per annos Nestoreos253 redeat, non frigido animi sensu voveo. VIDE, ut hoc breve dialecticum Enthymema (Multa nobis bona attulit Christi Natalis: ergo tibi eum gratulor) per solam enumerationem oratorie amplissime dilatatum est. 5. Inductio, est oratio, quae rebus non dubiis captat assensum eius, quicuma instituta est: quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter similitudinem earum rerum, quibus assentitur, probetur. a N.B. correctores: Pro pronomine relat. qui, quae, quod “an ablative qui occurs in quicum, with whom” (Bennett, New Latin Grammar, New York 1925, 51). Cicero: de Invent., l. I, n. 57, scriptum legis contra sententiam defendit hoc modo: Praxis I “Si, Iudices, id, quod Epaminondas ait legis scriptorem sensisse, ascribat ad legem, et addat b : «Extra quam si quis [p. 118] rei publicae causa exercitum non tradiderit», patiemini? non opinor. Quodsi vosmet ipsi, quod a vestra religione et sapientia remotissimum est, istius hominisc causa hanc eandem exceptionem, iniussu populi, d ascribi iubeatis, populus Thebanus epatieturne ide fieri? Profecto non patietur. Quod ergo ascribi ad legem nefas est, id sequi, quasi iamf ascriptum sit, certumne vobis videturg? Novi vest- 253 Nestoreus Nestor: “re di Pilo;... visse tre generazioni d’uomini” (CDLI).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==