Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

200 prodromus reginae artium – pars ii retinendum, quod is iam ab aliis civitatibus confoederatis pro cive receptus et muneribus cultus fuerit. “Itaque hunc”, ait, “et Tarentini, et Rhegini, et Neapolitani, civitate caeterisque praemiis donarunt: et omnes, qui aliquid apoterant de ingeniisa iudicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt”237 etc. a-a “de ingeniis poterant” (COL) Praeiudicatum Exilium. Pulsus in exilium generis nostri author Adamus [s], quid, nisi in exilio nos remanere iubet. b. Fama, est sermo in vulgum sparsus vel de factis, vel de futuris rebus plerumque falsus. Martialis: “Fama refert nostros te, Fidentine, libellos, Non aliter populo, quam recitare tuos.”238 c. Rumor, est nuntium de re aliqua, vel a certa, vel ab incerta persona divulgatum. Cicero: “Video enim illum, qui dicitur de Cyri morte nuntiasse, non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare”239 etc. Fuga Philandi ex praelio. Rumor erat belli te decubuisse, Philande: Tu fugiendo probas, quod nisi rumor erat. d. Tormenta, sive quaestiones sunt torturaeb, in quibus per aliquos cruciatus veritas extorquetur. Cicero: “Quid opus est tortore? c occideritne? occidit. Iure, an iniuria? Nihil ad tortorem”240. b per inadvertentiam omissum in IV ed. c add. “Quid quaeris?” (COL) Vermis conscientiae. Vis fugere hunc vermem, Titii, qui viscera rodit? Peccatum, ex quo nascitur ille, fuge. e. Tabulae sunt, sive leges, sive testimonia, scripto producta. Cicero: “Quod si duodecem tabulae nocturnum furem, quoque modo, diurnum veroa , si se telo defenderit, interfici impune voluerunt: quis est, qui, quoque modo quis interfectus sit, puniendum 237 Cicero, Oratio Pro Archia Poeta, c. 3: COL, t. VI, 325. 238 Martialis, Ad Fidentinum: Epigrammata, Lugd. Batavorum 1656, 44. 239 Cicero, Oratio Pro Milone, c. 18: COL, t. VIII, P. I, 395. 240 Idem, ibid., c. 21: op. cit., ibid., 399.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==