Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

199 caput ii: de inventione tas, etc. Muretus: “Iustitia civitates a parvis et humilibus profectae principiis brevi tempore ad magnam potentiam pervenerunt; iniustitia florentissimae et opulentissimae breviori tempore funditus conciderunt”231. In Probum: “Es Probus, es fateor, Probe, solo nomine; sed re Improbus: hoc etenim non proba vita docet”232. c. Sunt Relata: quae cum aliquo, ut dicit optimeque docet nos- ter Cicero, conferuntur; vel, quae se mutuo, ut docent Dialectici, respiciunt, e.g. Pater, Filius; Dux, miles; simplum, duplum; longum, breve; datum, acceptum; mors, vita, etc. Cicero: “Quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto tanta sit gloria”233. Idem: “Quamobrem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas a turpior fuisset cum pernicie civitatis”234. a add. “mea” (COL) Medica D. Petri Umbra: “Quid tua lux possit, didici te, Petre, magistro, Quando fugat morbos corporis Umbra tui”. d. Negantia sunt, quorum unum negat, quod affirmatur ab altero. Sic Muretus, de Rom. HeroPhilosophis: “Vita illi, non oratione; factis, non dictis; moribus, non sermonibus philosophabantur: quod pulcherrimum ac verissimum est philosophandi genus”235. Spes alit. Illud, quod veteri celebratur carmine, credo. Spes alit, at pinguem. Spes, Clite236, nulla facit. Atque hic internorum locorum finis. 21. Secundus Fons Inventionis. Loci sunt Extrinseci numero 7: Praeiudicium, fama, rumor, tormenta, tabulae, testes, iusiurandum. a. Praeiudicium est, eadem ipsa [p. 110] de re, qua de agitur, lata sententia. Hinc Cicero ostendit Archiam Poetam esse in urbe 231 Muretus M. Antonius, Oratio IX: De Iustitiae Laudibus: Opera, Lugduni 1789, 80. 232 Indubitanter est effatum auctoris, quia in II ed. invenitur alia eius versio. 233 Cicero, Oratio Pro M. Marcello, c. I: COL, t. VIII, P. III, 186. 234 Idem, Oratio Pro Cn. Plancio, c. 37: COL, t. VII, 412. 235 Muretus, Or. VII: De moralis Philosophiae Laudibus: op. cit., t. I, 66. 236 Cf. CDLI, s.v. Clitus: “ uno dei generali di Alessandro il Grande [...]”

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==