Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

198 prodromus reginae artium – pars ii Zoilus hinc Martialis226 depictus: Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine luscus: Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es. 19. Repugnantia sunt, quae neque certa lege, neque numero inter se dissident; qua ratione a contrariis et dissimilibus discernuntur, e.g. Dissimilia sunt haec: ille albus, hic ruber; Contraria haec: illum amat, hunc odit; illum probum, hunc improbum esse putat. Repugnantia vero sunt: favere et nocere; amicum esse et detrahere, atque eiusdem generis. Cicero Regem Deiotarum saltasse ex hoc loco negat: “Qui igitur adolescens, nondum tanta gloria praeditus, nihil unquam, nisi severissime et gravissime, fecerit; is ea existimatione atquea aetate saltavit?”227 In Alanum: “Egregie nuper me diffamavit Alanus, Euryalum iactat se tamen esse mihi”228. Sic lupus est benefactor ovi; sic frondibus ignis, sic niveis astris nubila tetra favent. a “eaque” (COL) 20. Contraria sunt, quae inter se ratione et re dissentiunt. Quadruplicia Cicero in Topicis numerat: a. Adversa, quae in eodem b plurimum differunt, ut: Amor, odium, humilitas, superbia. Cicero: “Statuerant, tantum illud esse maleficium, quod non modo non occultari per se, sed etiam aperiri illustrarique deberet”229. Loeti Vatis230 lyra: [p. 109] “Tristia, Loete, canens tristes solaris amicos. Nam bene qui cantat tristia, laeta facit”. b add. “genere” (II ed.) b. Privantia, quando praepositio “IN” privat vocem ea vi, quam haberet, si ea caruisset, ut: Iustitia, iniustitia; probitas, improbi226 Cf. Anon., s.v. Zoilo (lat. Zoilus): DEI XII, 1006: “Storico e retore greco di Anfipoli (4o sec. a.C.). [...] acquistò celebrità per la sua critica ad Omero, [...] per cui fu detto... ‘frusta di Omero’”. 227 Cicero, Oratio Pro Rege Deiotaro, c. 10: COL, t. VIII, P.I, 504. 228 Non inveni hunc textum in operibus Ciceronis, secundum indicem. 229 Cicero, Oratio Pro P. Sulla, c. 2, §7: Ciceronis M. T. Opera, Turici 1826 (COT), vol. II, P. II, 116. 230 Forsan agitur de Laeto Pomponio (1428-1497); cf. Anon., s.v. Leto, Pomponio: DEI VI, 829-830: “Umanista [...] [insegnava] alla Sapienza”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==