197 caput ii: de inventione Lusus de Gunebaldo non Poeta ad Brennum non Historicum: “Iure Gunebaldum non censes, Brenne, Poetam; Iure Gunebaldus te negat Historicum. Nam licet Historiam tu pangas, ille Poesim: Omnia tu fingis, fingit at ille nihil”. 17. Adiuncta sunt ea, quae licet rem non componant, aut necessario comitentur, sunt tamen cum ea coniuncta. Duplicia numerantur: Alia, quae rem praecedunt, his versiculis continentur: Causae, consilium, sermo, ac iniuria, mosque. Et promissa, minae, via, caetera, prima vocabis; Alia, quae rem comitantur, his exprimuntur: Personas, res, atque locum Comitantia dices, instrumenta, modum, numerum, tempusque. Vicissim singulorum exempla afferre longum hic esset, sed ea videre cupientem ad l. I, c. 6, §1, ipsius Reginae, tum ad orationem Tulli pro Milone dictam et infra ad amplificationem remitto. 18. Partium distributio est, cum Genus in Species, vel totum in partes distribuitur, e.g. Virtus, est genus, species vero sunt: temperantia, prudentia, etc. Totum est Homo, partes sunt: caput, manus, pectus, et reliqua. Notandum autem est: tam species, quam partes, aliquando respectu inferiorum Genus et Totum esse. Nam temperantia respectu frugalitatis, continentiae, ieiunii est Genus; quae respectu virtutis est species: caput quoque respectu temporum, crinium, frontis, est Totum; quod respectu hominis totius est Pars. Ex hoc illud [p. 108] Ciceronis pro M. Marcello desumptum est: “Obstupescent posteri certe imperia, provincias, a Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabiles, incredibiles victorias, triumphos audientes et legentes tuos. Sed, nisi haec Urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo nomen tuum longe atque late: sedem quidem stabilem atqueb domicilium certum non habebit”225. a add. “monumenta, munera,” (II ed.; COL) b “et” (COL) 225 Cicero, Or. Pro M. Marcello, c. 9: COL, t. VIII, P. III, 196.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==