196 prodromus reginae artium – pars ii 16. Comparatio, est rerum inter se collatio; quae tripliciter fit: a. Cum a maiori ad minus fit argumentatio. Cicero hinc ostendit, non puniendum Milonem, quod Clodium hominem sceleratissimum in Appia via occiderit, siquidem in eadem Papyrius vir ornatissimus a Clodio impune occisus fuit. “Itaque in eadem ipsaa Appia via, cum ornatissimum virumb Equitem RomanumM. Papirium occidisset (Clodius), non fuit illud facinus puniendum; homo enim nobilis in suis monumentis Equitem Romanum occiderat. Nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat? Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur; eadem nunc crebro usurpatur, posteaquam latronis et parricidae sanguinae imbuta est.”221 a “ista” (COL) b om. (COL) Huc facit illud pii Vatis ad V. Beatissimam: “Si mihi, Virgo, faves, si Vatis vota secundas: Gratia non faveat de tribus ulla mihi. Optime. Virgo plena gratiarum est.”222 b. Cum a minori ad maius deducitur argumentum. Cicero: “Quid c stultius, quam [...] parare d pecuniame, equos, famulos, fvestes egregiasf, vasa pretiosa: amicos non parare optimam et pulcherrimam vitae [...] supellectilem?”223 c add. “autem” (LCL) d add. “, quae parantur” (LCL) e “pecunia” (LCL) f-f “vestem egregiam” (LCL) In Ollum calamistratum: “Destruis, aedificas, disponis, surrigis, uris. Et torques miseram pectine et igne comam. Quam sapiens fieres, stupidum si, crine relicto, Tam multis coleres artibus, Olle, caput!” c. Cum a pari ad aequale ratiocinamur. Cicero Archiam Ennio confert: “Rudium [p. 107] hominem, maiores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civitate eiciemus?”224 221 Cicero, Pro Milone, c. 7: COL, t.VIII, P. I, 578-579. 222 Nescitur quis sit ille “Vates” et de quo scripto haec allegatio provenit. 223 Cicero, Laelius de Amicitia , §55 (c. 15): LCL, Cicero XX, 164. 224 Idem, Oratio Pro Archia Poeta, c. 9: COL, t.VII, 336.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==