Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

195 caput ii: de inventione Iocus in nasutum: “Ortum te dicet, prisca de gente Nasonum: Qui cernet nasum, Romuliane, tuum”218. 15. Effecta Cicero definiens: Locus, inquit, est, qui efficitur ex causis; ut enim causa effectum indicat, sic quod effectum est, quae fuit causa, denotat219. Venuste Muretus ab effectis Eloquentiam laudat: “An nescimus, Eloquentiam a gravissimis authoribus rerum omnium Reginam vocari? Haec enim est illa virtus, quae quamlibet in partem arbit- ratu suo flectit audientium animos, eosque pulchritudinis suae splendore obstupefactos, quibusdam velut habenis numerosae orationis regit. Haec illa est, quae consolatur moerentes, afflictos excitat, iacentes erigit; quae sceleratis exitio est, innocentibus praesidio, improbis terrori, probis ornamento. Hac Cicero fretus Catilinae furores, et nefarie in patriam inita consilia dissipavit; hac togatus superavit armatos, ut vel inimicorum confessione omnibus triumphis maiorem adeptus lauream diceretur. Hac instructi qui sunt, maius omnibus tyrannis imperium in homines obtinent. Si quidem tyranni possunt illi quidem corpora contingerea, animis nullam bvim adhibereb possunt; hi vero dominantur in animis, quaeque illisc honesta atque utilia videntur, ea non facere modo alios, sed etiam velle cogunt; illi invitis imperant, hi volentibus; illi et oderunt omnes, et [p. 106] odiosi sunt omnibus; hos in omne hominum genus beneficos, perpetua famad comitatur”220. a “constringere” (MOL) b-b “adhibere vim” (MOL) c “ipsis” (MOL) d “omnium benevolentia” (MOL); “benevolentia” (II ed.) Virtutis Studium: Si gratos reddit virtus hominique Deoque: Eximit a multis si bene culta malis; si confert bona quaeque bonis, statuitque Beatos. Hanc quis perpetuo non veneretur, amet? 218 In II editione dicitur quod est “iocus Poetae”. Naso: “the cognomen of the poet P. Ovidius” (CLD). 219 Cf. Cicero, Topica, c. 17: COL, t. I, 290. 220 Muretus M. A., Oratio III: De utilitate ac praestantia litterarum humaniorum adversus quosdam earum vituperatores: op.cit., vol. I, 30.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==